PL 213, col. 426

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

Deum tuum. Hoc psalmo Te decet utimur
in exsequiis mortuorum: quoniam ibi agitur de reditu
captivitatis filiorum Israel in terram promissionis;
sic isti de captivitatis miseria ad vitam proficiscuntur
aeternam. Ad missam non debet thus portari per
chorum nec offerri, id est altare thurificari, sed
circa corpus tantum, nam in lege prohibitum fuit,
ne pro peccatis offerretur oleum laetitiae et thus
suavitatis, sed luctus et contritio mentis. Exsequiae
vero mortuorum pro ipsorum celebrantur excessibus,
et mors primum est vindicta peccati, eadem
ratione non debet cum oleo celebrari; quia dicit
Origines, sacrificium pro peccato non fit in oleo. Ad
eamdem missam pax non datur, quia non mortuis
communicamus: nos enim sumus in sexta aetate,

illi vero in septima. Unde cum celebratur missa de
die, non debet esse corpus infra ambitum ecclesiae.
Quod si corpus adesset, exportetur, licet sit apostolicus,
vel imperator, in vestibulum ecclesiae, et
cantata missa de die, ad missam pro mortuis reportetur;
vel ideo pax non datur, quia utrum cum Creatore
pacem habeant, ignoramus, vel quia in exsequiis
mortuorum, sequimur exsequias Dominicae
passionis, ubi subtrahitur osculum pacis.
Quantum expediat pro defunctis missarum solemnia
facere inde patet, quod in historia invenitur
Anglorum, scilicet quemdam presbyterum opinatum
esse de fratre suo, quod esset mortuus in bello,
qui tamen non erat mortuus, sed vinculatus. Missas
ergo pro illo quasi defuncto quotidie celebrabat.

Tempore missarum quotidie solvebantur vincula
vulnerati.
Et attende quod cum integre defunctorum
celebratur officium, a vespera est incipiendum: Placebo Domino,
et non est in vespera terminandum;
quoniam hoc officium finem habebit, cum
animae salvandorum ab omni poena liberatae laetitia
perfruentur aeterna. Sanctis de quibus certi sumus,
quod beatitudinem perfruuntur, duas vesperas
attribuimus, primas pro stola animae jam accepta,
secundas pro stola corporis percipienda, quae nunquam
finem habebit. Post vespertinalia vero, et
matutinalia defunctorum officia cantamus psalmum: Domine, ne in furore,
qui cum sit in ordine

sextus, pro octava intitulatur, quasi in sex aetatibus
Dominum per hunc psalmum rogantes, ut septem
aetatum tormenta possimus evadere, et ad octavam
gloriae pervenire. Rursus sciendum est quod quidam
omni tempore festivis exceptis, orant generaliter
pro defunctis in officio vespertinali, et matutinali,
quidam pro eis missam quotidie celebrant,
quidam in initio mensis novem psalmos, novem
lectiones et novem responsoria cantant, et quidem
sancta et salubris est religio, pro defunctis exorare,
ut a peccatis solvantur, quibus si supplicationes
deessent, frustra in locis quantumlibet
sanctis exanimata corpora ponerentur; delectat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.