PL 213, col. 39
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
patris gratiam merebuntur; quia Cham in filiis
maledictionem accepit, in domo Abrahae filius
ancillae cum filio liberae lusisse creditur; in utero
praegnantis Rebeccae gemini colluctantur, quorum
lenis diligitur et hispidus reprobatur; saepe
in ambitu horti conclusi reperitur amaritudo
absynthii; in Domini coena, et navicula Simonis,
fuit Iscariotes; in rete piscatoris pisces boni et
mali; in area granum et palea, similiter et
in ecclesiis viri cum mulieribus orant, ita quod
mulieres secundum consuetudines quorumdam
sint in parte aquilonari, sicut viri in australi;
quoniam per viros, fortes intelliguntur in tentationibus
hujus mundi et in fide, et fervidi charitate;
per mulieres autem fragiliores et bonis operibus tepidi.
Secundum alios, viri in parte anteriori, mulieres
in posteriori; vir nam est caput mulieris,
ideoque dux ejus; quod seorsum masculi, seorsum
feminae stent, secundum Bedam accepimus a veteri
consuetudine derivatum; hinc fuit nam quod Joseph
et Maria puerum derelinquunt; quoniam
alter quia secum non cernebat, cum altero esse
putabat, causa divisionis haec est; quia caro viri
et mulieris, si propius accesserint, ad libidinem
accenduntur. Ubicunque mulieres locum habuerint,
semper secundum Apostolum velatae debent
orare, ne laxis crinibus alliciant animos juvenum,
nec ob formositatem superbiant capillorum,
imo propter angelos, id est sacerdotes. Sacerdos
enim judex est et vicarius Jesu Christi, ergo ante
sacerdotem mulier debet se velare, ut conscia originalis
peccati, quod per eam evenit, videatur erubescere
et se coram judice ipso habitu accusare. Idcirco
Linus ex praecepto Petri instituit quod mulier
ecclesiam, velato capite, introiret, cui etsi liceat
orare, non tamen loqui, id est populis praedicare.
Ergo locus non salvat, quem pravitas conscientiae
damnat, sicut horrida loca non obsunt
iis, qui pie vivunt: Nadab etenim et Abiu igne in
tabernaculo consumuntur; Chore, Dathan, et
Abiron ante tabernaculum deglutiuntur; Heli
pontifex in loco sancto periit; Oza juxta arcam
interiit, Joab juxta altare occiditur, Ozias in
templo lepra perfunditur; econtra: Moyses de
flumine, Joseph de cisterna, et carcere; Job
de sterquilinio, Jeremias de coeno, Daniel de
lacu leonum; tres pueri de camino ignis liberantur
; demum diabolus de coelo, homo
cecidit de paradiso; justi autem in terra visitantur
et de inferno ad coelestia sublevantur; sed,
licet non sanctificet locus, tamen ob reverentiam
sacramenti cooperatur plurimum sanctificationi.
Ob hanc itaque reverentiam de pedibus calceamenta