PL 213, col. 40

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

solvamus, ut in loco sanctificari a Domino
mereamur.
CAPUT XII. DE ORNATU ECCLESIAE.
« Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum
habitationis gloriae tuae. » Decorantur ecclesiae caelaturis,
picturis et tornatilibus sculpturis, quae a
tabernaculo Moysis, vel templo Salomonis, formam
accipiunt; sculpsit nam Moyses duo cherubim;
sculpsit et Salomon, sed et parietes caelaturis,
et torno, et picturis ornavit. Fiunt autem hujusmodi,
ut non solum sint ornatus ecclesiarum, sed etiam
litterae laicorum. « Quaecunque enim scripta, » vel
sculpta sunt, « ad nostram doctrinam scripta sunt
; » litterae, inquam, rememorativae praeteritorum,

indicativae praesentium et futurorum. Praeteritorum,
ut historiarum et visionum; praesentium ut virtutum
et vitiorum; futurorum ut poenarum et praemiorum,
de quibus etsi non singula, tamen usitatiora
percurramus exempla. Duo igitur in tabernaculo
cherubim se versis vultibus in propitiatorium
respicientia, sunt duo Testamenta in nullo discrepantia;
facies enim a se averterent, si quod
unum promittit, aliud denegaret. In propitiatorium
respiciunt, dum quidquid continetur in eis, ad
obsequium refertur conditoris; in nostris autem
ecclesiis imago Domini nostri Jesu Christi pingitur
multipliciter, et ex causa multiplici; nam picta in
praesepio, rememorat nativitatem, picta in matris
gremio, puerilem aetatem; picta vel sculpta in

cruce, passionem. In cruce quoque sol et luna
eclipsim patientia depinguntur; latrones et clavi,
forcipes et vulnera, lancea, sanguis et aqua, titulus
et corona, cum veste purpurea, quae omnia sunt
passionis insignia; picta in scalarum ascensu,
ascensionem; picta in solio excelso, praesentem
indicat majestatem et potestatem quasi dicatur:
Data est ei omnis potestas in coelo et in
terra, et adimpletur visio Isaiae dicentis: « Vidi
Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum,
id est Dei Filium, regnantem super angelos,
juxta illud: « Qui sedes super cherubim. »
Quandoque vero pingitur, sicut videre eum Moyses
et Aaron, Nadab et Abiu, scilicet super montem
et sub pedibus ejus quasi opus sapphirinum, et

quasi coelum, cum serenum est; cui quandoque
circum circa pinguntur angeli cum sex alis secundum
Isaiam dicentem: « Seraphim stabant super
illum, sex alae uni, et sex alae alteri, duabus velabant
faciem ejus, duabus pedes et duabus volabant.
» Puto quod seraphim, hic debet scribi per m,
et subintelligitur duo, quia sequitur, uni et
alteri. Qui stant super ecclesiam, quasi custodes:
et cum sint ardentes, eam ad duo praecepta charitatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.