PL 214, col. 1029

Regesta sive epistolae 1 (Innocentius III), J. P. Migne

abbatia silentium duximus imponendum.] Volumus
autem ut eidem, divinae pietatis obtentu, de redditibus
monasterii de Tornea in aliquo loco religioso
congrue facias provideri. Nulli ergo, etc., diffinitionis,
etc.
Datum Laterani, etc., II Non. Junii.
LVIII. EIDEM. Datur archiepiscopo facultas instituendi archidiaconos. [(Laterani, II Kal. Junii.)]
Ex parte tua fuit in audientia nostra propositum,
quod praedecessores tui correctiones excessuum,
examinationes et decisiones causarum, in quibusdam
ecclesiis quae ad te pertinent pleno jure, per se ipsos
consueverant exercere, ita quod vices et officium

archidiaconi gererent in hac parte. Tu vero pondus
curae pastoralis attendens, alios vis in partem commissae
tibi sollicitudinis evocare, et ad curam archidiaconalem
in praedictis ecclesiis exercendam,
duos archidiaconos ordinare disponis, ut levius in
singulis fiat onus quod in plures fuerit distributum,
et Ecclesia Cantuariensis tribus archidiaconis de
caetero gaudeat, quae unum solum hactenus noscitur
habuisse. Nos igitur propositum tuum in Domino
commendamus, et ut illud effectui mancipes suademus,
si tamen sine gravi scandalo et praejudicio aliquorum
poterit adimpleri.
Datum Laterani, II Kal. Junii.
LIX. ELIENSI EPISCOPO, DECANO LINCOLNIENSI ET ARCHIDIACONO DE BEDFOR. Committitur eis ut examinent accusationem propositam adversus archiepiscopum Eboracensem . [(Dat. ut supra, id est, verisimiliter, Later., II Kal. Junii.)]

Querelarum diversitas et frequentia quaestionum,
quae nobis contra venerabilem fratrem nostrum, G.
Eboracensem archiepiscopum, assidue proponuntur,
nostrum fatigat vehementer auditum: qui, cum a
nobis saepe commonitus fuerit et correctus, ut actus
suos in melius emendaret, ipse nec admonitiones,
sicut decuit, acceptare, nec correctiones, prout
oportebat, asseritur admisisse; et licet a dilectis
filiis, decano et capitulo Eboracensis Ecclesiae, tanquam
pater a filiis, a quibusdam vicinis episcopis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.