PL 214, col. 483
Regesta sive epistolae 1 (Innocentius III), J. P. Migne
Sic autem has primitias precum nostrarum reverenter
admittere studeatis, ut devotionem vestram debeamus
proinde commendare et vos in vestris petitionibus
efficacius exaudire. Alioquin venerabili fratri
nostro patriarchae Antiocheno dedimus in mandatis
ut, vobis cessantibus, efficere quod mandamus, ipse
id, remoto appellationis obstaculo, exsequatur, contradictores
quoslibet ecclesiastica censura percellens.
Datum Laterani, II Kal. Januarii.
Scriptum est super hoc patriarchae Antiocheno.
DXXX. UNIVERSO CLERO ET POPULO CREMONENS. De S. Homoboni vita, miraculis, et canonizatione. [(Laterani, II Id. Januarii.)]
Quia pietas promissionem habet vitae quae
nunc est et futurae, justus et misericors Dominus
fideles suos, quos praedestinavit ad vitam, frequenter
in hac vita glorificat et semper in futura coronat;
quibus et per Prophetam promittit: Dabo vos
in laudem, gloriam et honorem in cunctis populis [(Sophon.
III, 10)]
, et per se pollicetur: Fulgebunt justi
sicut sol in regno Patris eorum [(Matth. XIII, 43)]
. Mirabilis
enim in se ipso Dominus, mirabilis in sanctis,
mirabilis in omnibus operibus suis, verum
nobis exhibet suae virtutis indicium et frigescentem
jam in pluribus charitatis igniculum, mirabilium
suorum signis accendit, assumptis in gloriam suam
qui certaverunt legitime in hoc mundo, ad memorias
eorum innovat signa et mirabilia, juxta Prophetam,
immutat; ut qui sanctus est apud ipsum sanctus
etiam ab hominibus habeatur et in hoc praesertim haereticorum
confundatur perversitas, cum ad catholicorum
tumulos viderint prod gia pullulare. Licet autem,
juxta testimonium Veritatis, sola finalis perseverantia
exigatur ad sanctitatem animae in Ecclesia
triumphanti, quoniam qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit; duo tamen, virtus videlicet morum
et virtus signorum, opera scilicet pietatis in vita
et miraculorum signa post mortem, ut quis reputetur
sanctus in militanti Ecclesia requiruntur. Nam quia
frequenter angelus Satanae se in lucis angelum transfigurat
et quidam faciunt opera sua bona, ut videantur
ab hominibus, quidam etiam coruscant miraculis,
quorum tamen vita merito reprobatur (sicut de
magis legitur Pharaonis), et etiam Antichristus, qui
electos etiam, si fieri potest, inducet miraculis suis
in errorem, ad id nec opera sufficiunt sola nec signa,
sed cum illis praecedentibus ista succedunt,
verum nobis praebent indicium sanctitatis; nec immerito
nos ad ipsius venerationem inducunt quem
Dominus suus ostendit miraculis venerandum. Haec
autem duo ex verbis Evangelistae plenius colliguntur,
ubi de apostolis loquens ait: Illi autem profecti praedicabant
ubique Domino cooperante et sermonem confirmante
sequentibus signis [(Marc. XVI, 20)]
; in eo
namque quod ait cooperante, eos operatos esse demonstrans;
et in eo quod sequitur sequentibus signis