PL 215, col. 1234
Regesta sive epistolae 2 (Innocentius III), J. P. Migne
intellectum, et quem in prosperis non cognoverant,
recognoscerent in adversis. Quia igitur, charissimi
fratres et filii, si digne volumus impositum nobis
pastorale officium adimplere, quantum fragilitas
humana permittit, vos ad ea debemus inducere per
quae dispendium temporalium et aeternorum possitis
periculum evitare, dilectum filium nostrum G. tituli
Sancti Vitalis presbyterum cardinalem, virum genere
nobilem, litterarum scientia praeditum, morum
honestate praeclarum, discretum et providum, et
suis exigentibus meritis nobis et fratribus nostris
charum admodum et acceptum, ad partes vestras
duximus destinandum, ut filiam reducat ad matrem
et membrum ad caput, concessa sibi plenaria potestate
ut evellat et destruat, aedificet et plantet
quae in partibus vestris evellenda et destruenda,
aedificanda cognoverit et plantanda. Monemus proinde,
etc., ut supra usque obtinemus; quoniam
dirigente Domino gressus ejus, inter vos ea curabit
statuere per quae Deo, nobis quoque, ac vobis pariter
merito poterit complacere.
Datum, ut in alia.
CXXXIX. CLERO ET POPULO VITERBIENSI. Ut Viterbiensis Ecclesia sit deinceps cathedralis. [(Viterbii, IV Id. Octobris.)]
Ex privilegio felicis memoriae C. papae praedecessoris
nostri cognovimus evidenter quod ipse
fidem et devotionem vestram attendens, de communi
fratrum suorum consilio Viterbiense oppidum
honorabili civitatis nomine insignivit, et pontificalis
cathedrae dignitate donavit, auctoritate statuens
apostolica ut Viterbiensis Ecclesia cum Tuscanensi,
Centumcellensi, atque Blendanensi, pontificalem
obtineret deinceps dignitatem. Nos autem, qui fidem
et devotionem vestram ipsa praesentia corporali
certius sumus experti, beneficium principale plenius
interpretari volentes, illam Viterbiensi sedi
erga Centumcellensem et Bledanensem dioeceses
honorificentiam confirmamus quam circa ipsas Tuscanensis
sedes dignoscitur hactenus habuisse, cui
Viterbiensis Ecclesia specialiter est unita. Statu
tamen illarum sedium, Centumcellensis videlicet et
Bledanensis, in suo jure manente. Nulli ergo . . . . .
hanc paginam nostrae interpretationis et confirmationis,
etc. Si quis autem, etc.
Datum Viterbii, IV Idus Octobris, anno decimo.
CXL. CAPITULO UTICENSI. Ecclesia de Balneolis abjudicatur Petro Marco. [(Corneti, VIII Kal. Novembris.)]
Ex literis venerabilis fratri nostri archiepiscopi
et dilectorum filiorum decani Arelatensis et vestararii
Nemausensis accepimus quod cum olim causam
quae inter dilectum filium magistrum Petrum Marcum
scriptorem nostrum et vos super ecclesia Sancti