PL 217, col. 1147
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
a parentibus, vel amicis suis: non audeat ea sibi
retinere, nisi de licentia, et voluntate praeceptoris,
et si contra fecerit, ipsas eulogias amittat, et quatuor
dies poeniteat: quarta et sexta feria in pane et
aqua jejunet.
CAP. LIII.-- Ut nullus vestes vendat, vel emat.
Praecipimus firmiter et districte, ut nullus praesumat
vestes vendere, vel emere, nisi de consensu
magistri, vel qui locum ejus tenuerit: ut sicut pascimini
ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
Et vestimentum sit humile, sicut scriptum
est, et a magistro, vel camerario emptum. Si vero
aliter factum fuerit, magister accipiat, et ipse sit in
poena septem dierum, et quarta et sexta feria in
pane, et aqua jejunet.
CAP. LIV.-- Si quis fratrum inciderit in haeresim.
Si quis fratrum in haeresim, quod absit! inciderit,
vel haereticorum scienter participationem, et
familiaritatem habuerit, et hoc ad notitiam magistri
vel fratrum pervenerit, domino papae denuntietur,
vel ejus visitatori. Si quis autem alicui fratrum
tantum crimen objecerit, quod probare nequiverit,
poenam patiatur, quam passus esset alter.
Si vero aliquis ex familiaritate haereticorum suspectus
fuerit, coram capitulo moneatur, et mandetur
ei ex parte capituli, ut eorum familiaritatem
vitet, qui si post praeceptum capituli vitare noluerit,
in carcere segregatus ab aliis, poenitentiam
agat.
CAP. LV.-- Qualiter fratres a fratribus sunt corrigendi.
Fratres si duo, vel tres, vel amplius, fuerint, et
unus illorum nequiter et male vivendo se habuerit;
alter frater non debet eum diffamare, neque populo,
neque praeceptori; sed primo per se ipsum
castigare; etsi se noluerit castigare, adhibeat secum
duos, vel tres ad eum castigandum; et si se
emendaverit, inde gaudere debet. Si se noluerit
emendare, tunc culpam ejus scribat secreto magistro
suo: et secundum quod magister miserit,
ita fiat de illo.
CAP. LVI.-- Qualiter frater fratrem accusare debet.
Frater alium fratrem accusare non debet,
nisi possit bene probare. Qui si de illo crimina
dixerit, et in probatione defecerit, eamdem poenam,
quam ipse passurus esset, sustinebit.
CAP. LVII.-- Qualiter fratres crucis vexillum portare debent.
Fratres omnium obedientiarum, qui nunc, vel
in antea offerunt se Deo, et hospitali Sancti Spitus,
crucis signum in cappis et in mantellis deferant.
In cappis ante pectus, in mantellis autem in
sinistro latere, ut per illud vexillum et operationem,
et obedientiam Deus nos custodiat, et a diaboli
potestate nos in hoc saeculo et in futuro defendat
in anima et corpore, et similiter omnes
benefactores nostros.
CAP. LVIII.-- De obsequiis fratrum defunctorum, et peregrinorum.