PL 217, col. 1148

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

Praecipimus etiam, ut omnia corpora mortuorum,
atque aliorum Christianorum, qui post horam omnium
vesperarum obierint, sepeliri usque in crastinum
differantur. Et in hospitali, ubi obierint
non sine lumine jaceant in feretris, de quibus indicitur,
ut ante primam ad ecclesiam deferantur.
CAP. LIX.-- De cunabulis puerorum.
Ad opus infantium peregrinarum mulierum, qui
in domibus Sancti Spiritus nascuntur, parva cunabula
fiant: ut seorsum soli jaceant, ne aliquid
incommodi infantibus possit evenire.
CAP. LX.-- Ut magister proprietatem non habeat.
Magister etiam proprietatem non habeat. Et, si

inventus fuerit in morte habere, sine conscientia
clerici fratris hospitalis, cui cardinalis commiserit
vices suas, et camerarii, et aliorum duorum fratrum,
nullum pro eo, sicut scriptum est, officium
a fratribus agatur, sed quasi excommunicatus extra
coemeterium sepeliatur.
CAP. LXI.-- De discretione senum, et puerorum.
Senes et pueri in discretione praeceptoris permaneant.
CAP. LXII.-- De rectoribus filiarum domorum.
Omnes filiarum domorum rectores, quas genuit
domus Sancti Spiritus de Roma, a magistro et capitulo
in ea rectoriam vel habitum suscipiant: nec
ipsi aliquem, vel aliquam absque jussu magistri

praesumant recipere; quod si fecerint, habitum
amittant et pro excommunicatis judicentur, et rei
perjurii habeantur, etc.
CAP. LXIII.-- Ne uxoratus vel conjugatus recipiatur.
Si aliquis vel aliqua matrimonio legali conjuncti
sint, nullo modo in ordine recipiatur ad habitum,
quia scriptum est: Quod Deus conjunxit homo non
separet [(Matth. XIX)]
CAP. LXIV.-- De electione magistri.
Postquam vero magister electus fuerit, si forte
deprehensus fuerit culpabilis, admoneatur a fratribus
usque ter. Et si a pravitate, quod absit! viam
suam non converterit, domino papae denuntietur,
non cardinali visitatori, quem dominus papa dederit:
et poena debita corrigatur, et etiam deponatur,

si justum fuerit, et culpa ejus hoc exegerit;
et alius, qui dignus sit, in locum ejus subrogetur.
CAP. LXV.-- De camerariis domus.
Domus nunquam sit sine camerario, qui plenam
habeat potestatem administrandi, et providendi in
necessariis fratrum, et sororum, et pauperum,
tamen cum consilio magistri et capituli singulis
Kalendis teneatur reddere rationem. Et si tunc non
fecerit, infra spatium octo dierum facere non postponat;
quod si non fecerit, dum tamen fuerit requisitum
a magistro, et fratribus, in secunda, et
quarta et sexta feria in pane et aqua jejunet,
quousque id fecerit, et alias secundum providentiam
magistri, et fratrum, si in protervia manserit,
puniatur. Et si aliqui de capitulo rationem audire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.