PL 217, col. 313

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum, natum de muliere, factum sub lege, ut eos qui
sub lege erant, redimeret Galat. IV
.
In propositis verbis Apostoli quatuor praecipue
considerare debemus, advenientis tempus videlicet
et personam, modum et causam. De tempore namque
praemittitur: Cum venit plenitudo temporis; de
persona subjungitur: Misit Deus Filium suum; de
modo subditur: Natum de muliere, factum sub lege;
de causa supponitur: Ut eos, qui sub lege erant, redimeret.
Tempus autem plenitudinis intelligitur
tempus gratiae, quod ab adventu Salvatoris incoepit.
Tempus utique miserendi, et annus benignitatis.
Nam lex per Moysen data est, gratia et veritas per
Jesum Christum facta estI Joan. I. Gratia, id est

remissio peccatorum; veritas, id est exhibitio promissorum.
Per Christum enim peccata deleta sunt,
per ipsum promissa completa. Sed cur tam diu
distulit venire medicus ad sanandum aegrotum? Utquid
non antea mortuus est unus pro populo, ne
tota gens periretJoan. XI? « O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis
enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius
ejus fuit? » Rom. XI. Disposuit tamen coelestis altitudo
consilii, ut ideo differret medicus venire ad
sanandum aegrotum, ne, si festinus venisset, putaret
aegrotus se non medici virtute, sed naturae vigore,
et infirmitatis lenitate se sanatum, et sic vilipenderet

medicum, et parvipenderet aegritudinem.
Praesumebat enim peccator de suis viribus dicens;
Non deest qui faciat, sed deest qui praecipiat. Et
iterum: « Quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus
et audiemusExod. XXIV. » Ut ergo de sua
virtute diffideret, ut magnitudinem infirmitatis
agnosceret, ut medici gratiam postularet, distulit
Salvator accedere, donec peccator clamaret frequenter,
et diceret: « Veni, Domine, et noli tardare;
relaxa facinora plebis tuae IsraelHabac. II. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.