PL 217, col. 314
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
Porro subtilior, et secretior hujus dilationis est ratio,
quam Sapiens nobis insinuat: « Dum medium,
inquit, silentium tenerent omnia, et nox in suo
cursu medium iter perageret, omnipotens sermo
tuus, Domine, a regalibus sedibus venitSap. XVIII. »
Licet enim aliter et aliter hoc ab aliis et aliis exponatur,
congrue tamen potest intelligi primum silentium
in lege naturae, secundum in lege scripturae,
tertium in lege gratiae. Indidit enim conditor Deus
legem naturalem mentibus hominum, ab ipso creationis
mundi exordio, geminum continentem mandatum.
Unum affirmativum, quod ad praestandum
beneficia docetur in Evangelio: « Quaecunque vultis
ut faciant vobis homines, et vos facite illisMatth. VII.
» Alterum negativum, quod ad vitandum
injurias legitur in Tobia: « Quae tibi odis
fieri, alii ne fecerisTob. IV. » Sed lex ista siluit
ab initio, cum Cain interfecit fratrem suum AbelGen. IV,
faciens alteri quod sibi nollet fieri. Et sic
factum est primum silentium usque ad Moysen,
per quem Deus suscitavit testimonium in Jacob, et
praeceptum posuit in Israel, dans per eum Decalogum
legis in duabus tabulis scriptumExod. XX,
altera continente dilectionem Dei, reliqua proximi.
« In quibus duobus mandatis tota lex pendet et
prophetaeMatth. XXII. » Sed lex ista siluit ab initio,
cum populus vitulum conflatilem adoravit contra
primum legis mandatum, adorans deos alienosExod. XXXII.
Et sic factum est secundum silentium
legis usque ad Christum, qui misertus adveniens
contulit legem gratiae, scribens eam in cordibus
hominum digito Dei. Sed lex ista silebit in
ultimo, cum revelabitur « filius iniquitatis, qui extollitur
super omne quod dicitur, aut quod colitur
DeusII Thess. II. » Et forte jam silet, « quia superabundavit
iniquitas, et refrixit charitas multorumMatth. XXIV.
» Vix est qui faciat bonum,
vix est usque ad unum. In prima vero lege contulit
Deus homini posse, in secunda nosse, in tertia