PL 217, col. 317

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

sunt judicia ejus, et investigabiles
viae ejus! Quis cognovit sensum Domini, aut quis
consiliarius ejus fuit? » Rom. XI. Disposuit enim
altitudo coelestis consilii ut, sicut per mulierem
mors intraverat in orbem, ita per mulierem vita
rediret ad orbem; ut unde mors oriebatur, inde
vita resurgeret.
Porro subtilior et secretior hujus assumptionis
est ratio, quam Apostolus nobis insinuat, dicens:
« Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae
apprehenditHebr. II. » Licet enim aliter et aliter
ab aliis assignetur, cur Dominus non angelicam,
sed humanam naturam assumpsit, sive quod angelus
per se corruit, quia sine suggestione peccavit;
homo vero per alium, quia diaboli persuasione

deliquit; sive quod humana natura cecidit tota,
quoniam in radice peccavit; angelica vero non
peccavit tota; quia pars in sua felicitate permansit.
Potest tamen subtilis indagator convenienter
etiam intelligere, quod Adam peccavit in patrem,
Eva peccavit in filium, Lucifer autem peccavit in
Spiritum sanctum. Sed qui peccat in Patrem, remittetur
ei; qui peccat in Filium, remittetur ei;
qui vero peccat in Spiritum sanctum, non remittetur
ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro
Matth.
XII; Marc. III; Luc. XII
. Ideoque Deus non naturam
angelicam, sed humanam assumpsit. Quod autem
in assumpsibile fuit, incurabile mansit. Nam inde
curatum est, unde susceptum, et propterea corpus
simul sumpsit et animam, ut animam simul curaret

et corpus. Oportuit ergo ut de illo genere carnem
assumeret, quod voluit per assumptam carnem
curare; de illius quoque semine, cui facta fuerat
promissio: « In semine tuo benedicentur omnes
gentesGen. XXII, 26. »
Quam utique carnem ideo assumpsit de virgine,
ne per carnis concupiscentiam peccatum traheret,
quod per carnis munditiam debebat auferre. Unde,
« cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph,
antequam convenirent, inventa est in utero habens
de Spiritu sanctoMatth. I. » Caeterae siquidem
mulieres concipiunt non desponsatae, sed traductae;
non in pudore virginitatis, sed in fervore libidinis;
non in gratiam sed in culpam: sed ista concepit,

non traducta, sed desponsata. Unde, « cum esset
desponsata mater Jesu Maria Joseph, » non in fervore
libidinis, sed in pudore virginitatis. Unde,
« antequam convenirent inventa est in utero habens, »
non in culpam, sed in gratiam, quia « de
Spiritu sancto » concepit.
Voluitque Dominus in sua conceptione totum
humanae conditionis modum implere. Primus enim
modus humanae conditionis fuit, ut homo fieret nec
de masculo, nec de femina, sicut Adam. Secundus
modus fuit, ut homo fieret non de femina, sed de
masculo, sicut Eva. Tertius fuit, ut homo fieret de
masculo, sicut Christus; quem decebat ut secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.