PL 217, col. 318

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

humanitatem nasceretur de matre sine
matre.
Misit ergo Deus Filium suum natum de muliere,
factum sub lege: non simpliciter factum, sed factum
sub lege, id est legi subjectum. Legi namque se
subdidit, qui legem condidit; non tamen ex debito,
sed tantum ex beneplacito; quia secundum legem
octava die circumcisus fuit, et quadragesimo in
templo redemptus fuitLuc. II, ut eos qui sub lege
erant, redimeret.
Est autem, ut probem, lex naturae et lex scripturae;
lex gratiae, et lex culpae: quas tempore nos
docet Apostolus. Primam, « Cum gentes ea quae
legis sunt naturaliter faciunt, ipsi sibi sunt lexRom. II;
» secundum, « Lex subintravit, ut abundaret

delictumRom. V; » tertiam, « Exclusa est
gloriatio tuaRom. III. » Per quam legem? factorum?
Non, sed per legem fidei; quartam, « Video
aliam legem in membris meis, repugnantem legi
mentis meae, et captivantem me in lege peccatiRom. VII.
» Factus est ergo sub lege peccati Christus,
ut redimeret eos, qui erant sub lege culpae,
reparans eos, qui erant sub lege scripturae, per
legem gratiae.
Sed cur non dixit Deus et refecit, « sicut mandavit
et creata sunt? » Psal. XXXII. Cur pro redemptione
nostra dignatus est tot supplicia et opprobria
sustinere? « O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia
ejus, et investigabiles viae ejus! Quis cognovit sensum

Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? »
Rom.
XI.
Disposuit tamen coelestis altitudo consilii,
ut per mortem suam genus humanum redimeret,
quatenus inimicos ad charitatem accenderet, superbos
ad humanitatem reduceret. Quid enim nos magis
ad charitatem accenderet, quando quod « proprio
Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus
tradidit illum? » Rom. VIII. « Majorem enim
charitatem nemo habet, quam ut animam suam
ponat quis pro amicis suisJoan. XIII. » Quid magis
nos ad humilitatem invitat, quando quod ille, qui
« cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo, sed exinanivit se formam
servi accipiens, factus obediens usque ad mortem,

mortem autem crucis? » Phil. II. Porro subtilior
et secretior est hujus redemptionis ratio, quam
Psalmista nobis insinuat dicens: « Misericordia et
veritas obviaverunt sibi, justitia et pax complexae
sunt sePsal. LXXXIV. » Licet enim aliter et aliter,
hoc ab aliis exponatur, congrue tamen potest intelligi,
quod inter misericordiam et veritatem difficilis
quondam altercatio vertebatur. Veritas autem
in adjutorium et consilium sibi justitiam advocavit.
Misericordia autem consiliatricem et adjutricem
sibi pacem ascivit. Ambae communiter divinae sapientiae
arbitrium elegerunt, qua mediante litigium
sopiatur. Partibus igitur in praesentia constitutis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.