PL 217, col. 319

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

misericordia pacis instructa consilio taliter allegavit:
Cum Deus summae bonitatis arbitrio fecerit
hominem ad imaginem et similitudinem suamGen. I,
indignum esset, ut tam digna creatura tota
periret, ne Deus suo fraudaretur proposito: qui
propterea fecit hominem, ut illum cognosceret,
cognitum diligeret, et dilectum haberet: sicque
fieret inaestimabili felicitate beatus. Utquid enim
fecerit hominem, quem ex toto noverat periturum?
nulla prorsus utilitas, imo crudelis esset impietas.
Non igitur obliviscatur misereri Deus, neque contineat
in ira sua miserationes suas: sed adhuc ei
complaceat misereri, si juxta testimonium Scripturarum
nihil eorum quae fecit, oderit, et neminem
velit perire. Veritas autem justitiae freta consilio,

respondit hoc modo: Cum Deus inculpabiliter
aequitatis judicio propter peccatum hominum clauserit
januam paradisi, collocans ante paradisum
voluptatis cherubin, et flammeum gladium atque
versatilemGen. III, ut angelus arceret diabolum,
et ignis homines, indignum esset ut eum reseraret
indignis, et sanctum daret canibus, et margaritas
projiceret ante porcosMatth. VII. Reddat ergo
retributionem superbisPsal. XCIII, unicuique secundum
merita sua; quia secundum testimonia
Scripturarum: « Omnes declinaverunt, simul inutiles
facti sunt, non est qui faciat bonum, non
est usque ad unumPsal. LII. » Omnes immundi
de immundo semine concepti sunt, et apposuerunt

adhuc peccare ei. Ad hoc misericordia prudenter
allegans adjecit: Quamvis homo valde peccaverit,
postea tamen poenituit perfecte: et ideo quod amisit
per culpam, recuperare debet per poenitentiam.
Juxta quod Dominus ipse promisit: « Quacunque,
inquiens, hora peccator conversus fuerit, etc.,
omnium iniquitatum ejus non recordabor
Ezech.
XVII
. » Econtra Veritas respondit in haec verba:
Licet poenitentia culpam deleverit, perfectam tamen
innocentiam non restituit, quia remanet fomes
peccati, languor naturae, tyrannis carnis: et ideo cum
possit poenam auferre peccatum, non potest gloriam
restituere. « Omnes ergo peccaverunt, et egent gloria
DeiRom. III, ne quis immundus divino praesentetur
conspectui. His inter se taliter et taliter

obviantibus, divina sapientia cogitationes pacis
provide cogitabat, et vidi quod justitia laederetur,
nisi sufficiens poena pro omnibus solveretur; sed
misericordia deperiret, si quemlibet sufficienti
poena puniret. Cum ergo Deus justus sit et misericors,
imo cum sit misericordia et justitia, nec
Hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim
propior est nostra salus quam cum credidimus Rom. XIII
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.