PL 217, col. 320

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

posset agere contra misericordiam, nec posset
agere contra justitiam, quoniam « omnes viae Domini
misericordia et veritasPsal. XXIV, » unde
propheta: « Misericordiam et judicium cantabo tibi,
DominePsal. C. » Ideo modum invenerit, per
quem utrique satisfaceret, tam misericordiae quam
justitiae. Judicavit igitur ut assumeret in se poenam
pro omnibus, et donaret per se gloriam universis.
Ac per haec « justitia et pax complexae sunt sePsal. LXXXIV.
» Nullus enim alius inventus est
dignus aperire januam paradisi, nisi leo de tribu
Juda, « qui claudit, et nemo aperit; aperit, et nemo
clauditApoc. III. » Vix enim cuiquam alii sufficiebat
justitia sua, nedum sufficeret universis; quia
nemo sine peccato; nisi solus Deus, dicente Propheta:

« Non intres in judicium cum servo tuo,
Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo
omnis vivensPsal. CXLIV. » Quapropter ipse Deus
factus est homo, quatenus inter Deum et hominem
legitime mediaret, utpote qui neutri parti suspectus
existeret, utriusque gerens in una persona
naturam.
Oportuit igitur, ut Deus sua morte gentem humanam
redimeret, ut, sicut per inobedientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi, ita per
unius hominis obedientiam justi constituerentur
multiRom. III.
Hic est serpens aeneus exaltatus in eremo, per
quem percussi a serpentibus sanabantur
Num.

XXI; Joan. III
.
Hic est summus sacerdos, cujus in morte rei,
qui confugerant ad civitates refugii, revertebantur
ad propriaNum. XXXV.
Hic est de quo beatus Job ait: « In oculis ejus
quasi hamo Behemoth capietJob XL. » In hamo
siquidem sub esca aculeus latet, et in Christo sub
humanitate divinitas latebat. Christus ergo quasi
hamo cepit Behemoth, id est diabolum; quia cum
caperet escam humanitatis, captus est aculeo divinitatis,
quia commisit manus in eum, in quem
nihil juris habebat, jure amisit illos, in quos aliquid
juris videbatur habere. Unde quia diabolus
hominem in ligno decepit, et homo diabolum in
ligno seduxit; et quia mors paradisum intravit, et

colonos ejecit, vita infernum ingressa est, et captivos
eduxit Mortem igitur de nostra mortalitate
suscepit, et vitam nobis de vita sua restituit. Sit
ergo Christo laus et honor et gloria qui super omnia
est Deus benedictus in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO II. IN EADEM DOMINICA. De somno multiplici, a quo surgendum est nobis.
Significatio somni multifarie spargitur in Scripturis.
Legitur enim somnus vitae et somnus mortis.
Porro, sicut triplex est vita, videlicet, corporalis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.