PL 217, col. 321

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

spiritualis et aeternalis, ita triplex est somnus
vitae. Primus, qui provenit ex natura; secundus,
qui provenit ex gratia; tertius, qui consurgit
ex gloria. De primo Dominus dixit in Evangelio:
« Dormite jam, et requiesciteMatth. XXVII; » de
secundo Sponsa dicit in Cantico canticorum: « Ego
dormio, et cor meum vigilatCant. V; » de tertio
Propheta in psalmo: « In pace in idipsum dormiam,
et requiescamPsal. IV. »
Sic et triplex est somnus mortis, quia triplex est
mors, corporalis, spiritualis, et aeternalis. De somno
mortis corporalis Dominus dicit: « Lazarus
amicus noster dormitJoan. XI; » de somno mortis
spiritualis dicit Apostolus: « Exsurge qui dormis,
et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus

Ephes. V;
» de somno mortis aeternalis inquit
Psalmista: « Qui dormit, non adjiciet ut resurgatPsal. XL.
» -- « Abiit enim Judas, et laqueo se
suspenditMatth. XXIX.
A somno mortis corporalis resurgunt omnes; a
somno mortis spiritualis resurgunt quidam; a somno
mortis aeternalis resurgunt nulli. Quoniam
« omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimurI Cor. XV.
» Beati vero qui partem
in resurrectione prima habuerintApoc. XX, quia
in inferno nulla est redemptio; et minime « resurgent
impii in judicio, neque peccatores resurgent
in consilio justorumPsal. I. »
Porro somnus mortis spiritualis, tribus modis

contingit: per negligentiam, ignorantiam, et concupiscentiam.
De somno negligentiae Salomon ait:
« Usquequo, piger, dormis? quando exsurges? »Prov. VI.
De somno ignorantiae dicit David: « Illumina
oculos meos, ne unquam obdormiam in mortePsal. XII.
» Idem de somno concupiscentiae Psalmista
testatur: « Dormierunt somnum suum, et nihil
invenerunt omnes viri divitiarum in manibus
suisPsal. LXXIII. »
De hoc triplici somno dicit Apostolus: Hora est
jam nos de somno surgere. Quasi dicat: Surgendum
nobis est de somno negligentiae. Propter quod addit: quia propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Surgendum nobis est de somno ignorantiae.
Propter quod subdit: Quia nox praecessit, dies autem

appropinquavit. Surgendum nobis est de somno concupiscentiae.
Propter quod dicit: Non in commessationibus
et ebrietatibus, etc. Et ideo concludit, et interponit
ad omnia: Abjiciamus ergo opera tenebrarum,
et induamur arma lucis, etc.
Hora est jam nos de somno surgere. Sed dices:
Cum semper sit hora surgendi a somno culpae, juxta
quod inquit propheta: « Quacunque hora conversus
fuerit peccator, et caetera; omnium iniquitatum ejus
non recordabor, dicit DominusEzech. XVIII, »
quid est hoc quod dicit Apostolus: Hora est jam nos
de somno surgere, tanquam non semper sit hora?
Teneamus ergo quod Veritas ait: « Vigilate, quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.