PL 217, col. 324

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

dies fidei, veritatis et gratiae rutilavit. Unde jam
non possumus excusationem habere, tanquam ignoremus
veritatem occultam. Quia lex per Moysen
data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta
estJoan. I. Nam populus gentium, qui ambulabat
in tenebris, vidit lucem magnam Isa. IX
. Et certe
melius est viam veritatis non agnoscere, quam post
agnitam retroireII Petr. II; quia servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens, vapulabit
plagis multis
Luc. XII
.
Item hora est jam nos de somno surgere, scilicet
quia mundus transit et concupiscentia ejus I Joan.
II
. Et ideo non in comessationibus et ebrietatibus,
quoad gulam: Non in cubilibus et impudicitiis, quoad
luxuriam: Non in contentione et aemulatione,

quoad iracundiam et invidiam, ambulare debemus. Sed induamus Dominum Jesum Christum,
in doctrinam
Domini nostri Jesu Christi, ut in novitate spiritus
ambulemus.
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, id est, peccata,
quae in tenebris fiunt; quia qui male agit odit
lucem Joan. III
, vel quae sunt a principe tenebrarum,
id est diabolo, vel ad tenebras exteriores
transmittunt. Et induamur arma lucis, id est opera
bona, quae sunt a lucis auctore. Quoniam « omne
datum optimum, et omne donum perfectum, desursum
est descendens a Patre luminum. » Vel, quae
lucere debent « coram hominibus, ut videntes opera
vestra bona, glorificent Patrem nostrum qui in coelis

estMatth. III. » Vel quae transeunt tunc ad
lucem, per quam « justi fulgebunt sicut sol in regno
Patris eorumMatth. XIII; » sic videlicet, ut
non in tenebris vitiorum, erroris, infidelitatis et
ignorantiae, sed in die virtutum, fidei et virtutis et
gratiae ambulemus honeste, ut coram Deo et hominibus
placeamus. Propterea fratres et filii, qui salutem
nostram, id est nativitatem Salvatoris nostri
exspectamus propinquam, qui ad hoc natus est,
« ut salvum faceret populum suum a peccatis eorumMatth. I,
» surgamus a somno peccati, et abjiciamus opera tenebrarum,
ut sacrosanctam nativitatem
ipsius digne celebrare possimus, ipso
praestante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit
et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.

Amen.
SERMO III. IN EADEM DOMINICA.

regis aperuit, et ad illius memoriam quae oblivioni
tradiderat revocavit, in quibus vidit et agnovit lapidem
parvum abscissum de monte sine manibus,
qui mons tantum crevit, ut mons magnus efficeretur,
et universum orbem terrarum adimpleretDan. II;
qui significavit Dominum nostrum Jesum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.