PL 217, col. 325
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
Christum, qui hodie per Isaiam prophetam parvulus
annuntiatur, sicut scriptum est: « Parvulus
enim natus est nobisIsa. IX, » et parvulus factus
est per incarnationem, nativitatem, mortem ac passionem;
magnus et omnipotens apparuit per gloriam
resurrectionis et ascensionis; qui per veritatem
in miraculorum mons magnus in hominibus apparuit,
et ascendit ad aequalitatem Patris ut haberet
mansionem. De cujus nativitate in sua prophetia
ista praevidit Daniel propheta, dicens: Aspiciebam
in visu noctis, etc. Omnes prophetae, dilectissimi,
quasi in exstasi positi, in incarnationem Filii Dei
prospiciebant; et quoniam Christi incarnatio post
multos annos ventura erat, ideo prophetae illam intuentes
non in propatulo, sed quasi in absconso
aspiciebant. Quod mater Ecclesia considerabat in
desiderio Filii Dei, quando dicebat aspiciens a longe:
« Et ecce video potentiam Dei, et nebulam totam
terram tegentem. » Per potentiam Dei venientem,
Filium Dei in carne venientem intelligimus; per nebulam,
gratiam sancti Spiritus totam terram tegentem
significamus. Unde et subditur: « Exite obviam
illi, et dicite ei: Nuntia nobis si tu es ipse qui venturus
es in populo Israel. » Et secundum hanc significationem
Daniel propheta dicit: Aspiciebam in
visu noctis, etc. Quod autem in visu noctis aspicitur,
non ita aperte cognoscitur sicut in claritate
diei.
Sed sciendum est nobis, quoniam nox in Scriptura
divina septem modis intelligitur. Est autem nox
tempus, quod est contrarium diei; quia omne tempus
quod Deus constituit et ordinavit, aut est dies
aut est nox; quae duo dicuntur contraria a dialecticis
et immediata, quia ad praedicationem unius sequitur
remotio alterius; dies enim nobis data est ad
laborem, nox autem ad requiem. Unde et in Genesi
legitur: « Sementis et messis, frigus et aestus, aestas
et hiems, nox et dies non requiescuntGen. VIII, »
quia hominibus subserviunt. In hac eadem significatione
accipitur Isaias, ubi legitur: « Custos qui
de nocte, custos qui de nocte? Et dixit custos: Venit
mane et nox. Si me quaeritis, quaerite; convertimini
et veniteIsa. XXI. » Quod sic est intelligendum:
Deus qui custos es, qui de nocte in carne nasci
voluisti, et iterum de nocte ad passionem deduci
permisisti. Et dixit custos: Venit mane mane fidelibus
meis, nox autem infidelibus. Si me quaeritis, quaerite
fide et operibus; convertimini ad me et venite.
Secundo modo nox accipitur pro peccato, ut in
Canticis canticorum: « In lectulo meo per noctem
quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum et
non inveniCant. III; » quia homo dum in peccatis
est, Deum non praevalet invenire. Tertio modo
nox accipitur pro Juda et pro misera plebe Judaeorum.
Unde Psalmista: « Nox nocti indicat scientiamPsal. XVIII.
» Quod sic est intelligendum, nox nocti indicat scientiam,
scilicet Judas, qui nox
fuit, obscurus et tenebrosus scientiam Dei, hoc est
Filium Dei, tradidit nocti Judaeorum. Quarto modo