PL 217, col. 330
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
etc., Qui sedes super cherubin, etc., Tollite
portas, etc., Gloria Patri, etc., sicut prudens indagator
intelligit, qui novit sugere mel de petra, oleumque
de saxo durissimoDeut. XXXII.
Veniet ergo propheta magnus, etc. Scitis, charissimi,
quod Hierusalem quatuor modis accipitur,
secundum quatuor theologicos intellectus, historicum,
allegoricum, tropologicum, et anagogicum.
Est enim Hierusalem superior et inferior, interior
et exterior. Coelestis videlicet et terrestris, spiritualis
et corporalis. Superior est in patria, inferior
est in via, interior est in anima, exterior est in
Syria. Superior est Ecclesia triumphans, de qua
dicit Apostolus: « Illa, quae sursum est, Hierusalem
libera est, quae est mater nostraGal. IV. »
Inferior est Ecclesia militantium de qua dicit propheta:
« Surge, illuminare Hierusalem, etc.
Isai.
LX
. » Interior est fidelis anima, de qua dicitur:
« Dabo in Sion salutem, et in Hierusalem gloriam
meamIsa. XLVI. » Exterior est miserabilis Hierosolyma,
de qua dicitur: « Hierusalem, Hierusalem
quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te
missi suntMatth. XXIII. » Hierusalem quippe visio
pacis interpretatur. Est autem pax peccatorum, pax
conversorum, pax justorum, et pax beatorum. Pax
peccatorum in vitiis, pax conversorum in moribus,
pax justorum in gratia, pax beatorum in gloria. De
pace peccatorum in vitiis, dicit Psalmista: « Zelavi
in peccatoribus pacem peccatorum videns
Psal.
XXVII
. » Hanc autem pacem vidit Hierusalem exterior,
id est miserabilis Hierosolyma, quam modo possident
peccatores, qui de vanitate conveniunt in
idipsum. De pace conversorum in moribus, inquit
Apostolus: « Christus est pax nostra, qui fecit
utraque unum, ut duos condat in semetipso parietes,
in uno novo homine faciens pacemEphes. II. »
Hanc pacem videt Hierusalem inferior, id est Ecclesia
militantium, qui ambulant in domo Domini
cum consensuPsal. LIV. De pace justorum in
gratia Dominus ait: « Pacem meam do vobis,
pacem meam relinquo vobis, non quomodo
mundus dat, ego do vobisJoan. XIV. » Hanc
autem pacem videt Hierusalem interior, id est
fidelis anima. Quia « fructus spiritus est: charitas,
gaudium, pax, patientiaGal. V. » De pace beatorum
in gloria dicit Propheta: « In pace in idipsum
dormiam et requiescamPsal. IV. » Hanc autem
pacem videt Hierusalem superior, id est Ecclesia
triumphantium, quoniam inter electos est pax
super pacem. Porro pacem temporis instanter oramus,
dicentes: « Da pacem, Domine, in diebus
nostris, » sed eam peccatis exigentibus fere nusquam
habemus; quia, « sustinuimus pacem et non venit,
quaesivimus bona et ecce turbatioJer. VIII. »
Quatuor autem modis Hierusalem, id est Ecclesia
renovatur: sacramentis, moribus, miraculis et mandatis.
De renovatione sacramentorum Moyses inquit
in lege: « Vetustissima veterum comedetis, et
novis supervenientibus vetera projicietis
Levit.