PL 217, col. 331
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
XXVI. » Vetustissima sunt moralia, vetera sunt
legalia, nova sunt evangelica. Nos ergo vetustissima
veterum, id est moralia praecepta comedimus, hoc
est ad nutrimentum spiritualis vitae servanda suscipimus,
sed supervenientibus novis, id est evangelicis
sacramentis, projicimus vetera, id est legalia,
ut agnum paschalem, superveniente corpore Christi,
et circumcisionem, superveniente baptismo.
Nam cum veritas venit, figura cessavit, et evanuit
umbra, cum lumen refulsit. Propter quod dicit
Apostolus: « Vetera transierunt, et ecce nova facta
sunt omniaII Cor. V. » O quam utilis renovatio,
quae legalia mutavit in Evangelica! Legalia namque
significabant, et non justificabant. Propter quod
dicit Apostolus: « Abraham signum accepit circumcisionis,
signaculum justitiae fideiRom. IV. »
Evangelica vero significabant et justificabant. Propter
quod dicit Apostolus de baptismo: « Quia
sepulti sumus cum illo per baptismum in mortemCol. II.
» Et Dominus in Evangelio: « Qui crediderit
et baptizatus fuerit, salvus eritMarc. X. »
Illa quidem aegritudinem ostenderant, sed salutem
non conferebant. Propter quod inquit propheta:
« Dedi eis praecepta non bona et justificationes non
bonas, in quibus non vivantEzech. XX. » Cui consonat
Apostolus dicens: « Lex neminem ad perfectum
adduxitHeb. VII. » Imo, « lux subintravit, ut
abundaret delictumRom. V, 20. » Haec autem ostendunt
infirmitatem, et conferunt sanitatem. Propter
quod Dominus inquit in Evangelio: « Venite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos, et invenietis requiem animabus vestris.
Jugum enim meum suave est, et onus meum
leveMatth. XI. » Hic est Samaritanus, qui appropians
vulnerato superinfundit vinum et oleum,
quem prius sacerdos et levita videntes dimiserant
incuratumLuc. XIV. Venit ergo propheta magnus,
et ipse renovabit Hierusalem. De renovatione morum
dicit Apostolus: « Exuite veterem hominem
cum actibus suis, et induite novum, qui secundum
Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatisEphes. IV.
» Vetustas hominis intelligitur culpa,
novitas hominis intelligitur gratia. Illa contrahitur
originaliter ab Adam, haec confertur liberaliter per
Jesum. Per illam animus deformatur, per hanc
reformatur. Exuamus itaque veterem hominem cum
actibus suis, id est deponamus vetustatem culpae,
quam contraximus ab Adam, cum actibus suis, id est
cum vitiis et peccatis, et induamus novum hominem
qui secundum Deum creatus est, id est assumamus
novitatem gratiae, quae confertur per Christum, et
in novitate spiritus ambulemus Rom. VI
, secundum
quod praemisit Apostolus: « Renovamini spiritu
mentis vestraeEphes. IV. » Propter quod alibi dicit:
« Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio,
sicut estis azymi. Itaque epulemur, non in
fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae,
sed in azymis sinceritatis et veritatis
I Cor.
V
. » Quam utilis renovatio, quae vitiosos efficit