PL 217, col. 332

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

virtuosos. In tantum enim inveteraverant homines
per peccatum, ut etiam mutaverint « gloriam
incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis, et volucrum et quadrupedum et
serpentiumRom. I. » Sed Christus adveniens perdidit
idololatriam, secundum illud propheticum:
« Elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus
conterentur. In illa die projiciet homo idola
argenti sui, et simulacrum auri sui, quae fecerat
sibi, ut adoraret talpas et vespertilionesIsa. II. »
Veniens autem « pax nostra, qui fecit utraque
unum, et medium parietem inimicitiae solvens, »
abstulit caeremoniam a Judaeis, et idololatriam, a
gentibus; « ut duos condat in semetipso parietes in
lapide angulari, in uno novo homine, faciens

pacemEphes. II » inter ipsos et Deum.
Venit ergo propheta magnus, et ipse renovabit
Hierusalem. De renovatione miraculorum inquit
Scriptura: « Innova signa, et immuta mirabiliaEccles. XXXVI.
» Signa sunt sacramenta, mirabilia
sunt prodigia. Signa igitur, id est sacramenta Dominus
innovavit, et mirabilia, id est prodigia immutavit.
Nam primus Adam fuit de virgine terra
factus, secundus Adam fuit factus de virgine femina.
Primus Adam fuit vir in ipsa creatione,
secundus Adam fuit vir in ipsa conceptione, sicut
propheta praedixerat: « Novum faciet Dominus
super terram, femina circumdabit virum gremio
uteri suiJer. XXXI. » De latere primi Adae dormientis
formata est Eva. De latere secundi Adae

morientis formata est Ecclesia. Protoplastus et Eva
fuerunt duo in carne unaGen. II, Christus et
Ecclesia duo sunt in corpore uno. Illi duo in una
natura, isti duo in una persona. O quam utilis
renovatio, per quam « caeci vident, claudi ambulant,
leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt,
pauperes evangelizantur! » Luc. VII.
Venit ergo propheta magnus, et ipse renovabit
Hierusalem. De renovatione mandatorum inquit
propheta: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et
consummabo testamentum novum super domum
Israel, et super domum Juda, non secundum testamentum,
quod feci patribus eorum in die qua
apprehendi manum illorum, ut educerem eos de

terra Aegypti; sed dabo leges meas in mentes
eorum, et in corda eorum superscribam eas
Jer.
XXXI
. » Lex quippe vetus scripta fuit in tabulis
lapideis, lex autem nova in tabulis cordis. Illa dabatur
duris, ista devotis; illa incredulis, ista fidelibus.
Propterea Dominus inquit in Evangelio: « Mandatum
novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vosJoan. XIII. » Auditis quia dictum est
antiquis: « Diliges proximum tuum, et odio habebis
inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos;
et orate pro persequentibus et calumniantibus vosMatth. III.
» O quam utilis renovatio, per quam
injuria mutatur in gratiam! Lex quippe vetus reddebat
« oculum pro oculo, dentem pro dente, manum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.