PL 217, col. 335
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
quo propheta praedixerat: « Ecce Deus noster ultionem
adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit
nosIsa. XXXV.. » Et quidem hoc credere debetis, quia
signa quae audistis a propheta praedicta, ecce per me
vidistis impleta. Plura tamen sunt hic facta quam ibi
dicta, quoniam et leprosi mundati sunt, et mortui
resuscitati. Quod etiam et alius [idem] evangelista testatur: In illa hora curavit multos a languoribus
et plagis et spiritibus malis;
qui nunquam expressius
de ad ventu Christi potuit prophetari.
Erubescat ergo Judaeus qui mentitur Messiam
nondum in mundum venisse, et nec esse Deum;
cum hic expresse dicatur: Deus ipse veniet, et salvabit
nos; et constet illum venisse, cujus adventus
signa jam cernuntur impleta; nam caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus
qui non fuerit scandalizatus in me. Quotidie Christus
haec miracula spiritualiter facit, quae tunc corporaliter
faciebat; nam illuminat caecos, cum ignorantes
edocet veram fidem; erigit claudos, cum negligentes
ad bonam operationem exercet; mundat
leprosos, cum errantes ad sanam doctrinam convertit;
restituit mutos, cum tacentes ad laudem
divinam inducit; evangelizat pauperibus, cum humilibus
evangelicam veritatem revelat; suscitat
mortuos, cum peccatores ad poenitentiam fructuosam
perducit. Caeci sunt, qui carent lumine veritatis,
de quibus legitur: « Sinite, caeci sunt et duces caecorum;
si caecus duxerit caecum, ambo in foveam
caduntMatth. XV. » Surdi sunt, qui praeceptis
Dominicis obedire contemnunt; de quibus dicitur:
« Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae
non exaudiet vocem incantantium, et venefici qui incantatur
a sapientePsal. LXVII. » Muti sunt, qui
tacent a laude divina; juxta quod legitur: « Obmutui,
et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus
renovatus estPsal. XXXVIII. » Claudi sunt, qui non
gradiuntur per semitas mandatorum, juxta quod
legitur: « Quousque claudicatis in duas partes? Si
Dominus est Deus, sequimini eumIII Reg. XVIII. »
Leprosi sunt, qui haeretica pravitate sacram Scripturam
corrumpunt. Caro quippe leprosi alicubi est
plana et alicubi inflata, alicubi rubicunda alicubi
est nigra, et alicubi corrosa. Sic et haereticorum
doctrina alicubi est vera, alicubi est falsa, alicubi
sana et alicubi prava, alicubi est aperta et alicubi
est obscura; quia nisi falsis vera miscerent, nisi
agno lupum velarent, nisi angelus Satanae transfiguraret
se in angelum lucisII Cor. XI, procul
dubio non seducerent animas innocentes, quia deprehensi,
et cogniti vitarentur. Veniunt ergo in
vestimentis ovium, cum sint lupi rapaces
Matth.
VII
; et in aureo calice sub nectaris specie venenum
lethale propinant.
Mortui vero sunt qui jacent in mortalibus culpis,
spirituali vita privati; sive cum puella quae mortua