PL 217, col. 336

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

jacebat in domoMatth. IX, quando peccatum cogitationis
adhuc latet in corde; sive cum adolescente
qui efferebatur mortuus extra portam, quando
peccatum locutionis jam procedit ex ore; sive cum
Lazaro qui fetebat quatriduanus in monumentoJoan. XI,
quando peccatum operationis in consuetudine
frequentatur. Sed hos omnes languores ille
curat et sanat, de quo evangelista testatur: « Omnes
qui habebant infirmos variis languoribus ducebant
ad Jesum, et curabantur omnesLuc. IV. »
Majora sunt ista miracula quae nunc fiunt spiritualiter,
quam illa quae corporaliter tunc fiebant. Nam
plus est animam curari quam corpus, cum et anima
sanari non possit nisi consentiat corpus, corpus
autem possit sine consensu sanari animae. Quod et

Pharisaei cognovisse videntur: Quis est hic, qui
etiam peccata dimittit? quasi, non solum corpora
sanat sed etiam animas.
Illud autem non est similiter transeundum quod
pauperes evangelizari dicuntur. Ut is autem venisse
demonstretur qui de se dixerat per prophetam:
« Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus
misit meibid.. » In quo non solum magistri benignitas
commendatur, qui non contemnebat inopes
et abjectos. Unde discipulorum notatur nobilitas
qui tales erant, id est humiles corde, ut doctrinam
mererentur accipere salutarem; juxta quod Veritas
ait: « Confiteor tibi Pater, Domine coeli et terrae,
quia abscondisti haec a sapientibus et revelasti ea

parvulisLuc. X. » Pauperes ergo non solum casu
sed sensu evangelizantur in Christo; ut illos evangelistas
constituat, non quidem potentes et sapientes
in saeculo, sed humiles et abjectos, quoniam infirma
mundi elegit Deus ut fortia quaeque confundat;
ne forte crederent homines quod evangelica
doctrina per sapientiam hujus mundi fuisset inventa,
vel per potentiam hujus saeculi propagata. Et beatus,
inquit, qui non fuerit scandalizatus in me.
Apostolus ait: « Praedicamus Jesum Christum, et
hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus
autem stultitiamI Cor. I. » Stultum enim
reputabant gentiles philosophi, quod unus et idem
credebatur esse Deus et homo, mortalis et immortalis,
simplex et compositus, aeternus et temporalis.

Sed stultam fecit Deus sapientiam sapientium, et
prudentiam prudentium reprobavitibid.; quoniam
argumentum a contrariis, quia divinum praevalet
sacramentum. Et ideo verior videtur illa sententia,
postquam asseritur quod ex affirmativa non sequitur
negativa. Judaei vero usque hodie scandalizantur,
cum audiunt quod Deus sit flagellatus,
crucifixus et mortuus, dedignantes audire
quod Deus indigna pertulerit cum ex eo debeat
a nobis dignius venerari, quod ipse indigniora
pro nobis dignatus est sustinere. Hic est ergo
lapis offensionis et petra scandaliI Petr. II, positus
in ruinam et in resurrectionem multorum, super

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.