PL 217, col. 337

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

quem omnis aedificatio constructa crescit in
templum sanctum in Domino. Qui vero ceciderit
super lapidem istum, confringetur; et super quem
Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete:
modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus
enim prope est Phil. IV
.
Sacrosanctum Redemptoris nostri adventum,
quem antiqui fideles cum ingenti desiderio exspectaverunt,
nos cum magno gaudio debemus celebrare;
quia quem illi exspectaverunt promissum,
nos celebramus exhibitum. Nam lex per Moysen data
est, gratia et veritas per Jesum Christum facta estJoan. I.
Gaudium vero cordis, tam ore quam opere
debemus exprimere, sed modeste. Propter quod
dicit Apostolus: Gaudete in Domino semper: iterum
dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus
hominibus: Dominus enim prope est. Docet ergo in
quo debeamus gaudere, cum dicit: In Domino;

quam diu, cum dicit, Semper; qualiter, cum dicit: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.
Ac si
dicat, modeste. Quare? Quia Dominus prope est. Nota
singula diligenter; quia nihil est in eis, quod suavem
non redoleat intellectum. Ergo gaudete in Domino
semper. Nostis, ut credimus, quia saepe vidistis,
quod Romanus pontifex, tam in Quadragesima,
quam in Adventu aufrigiata mitra non utitur, nisi
tantum in illa mediana Dominica Quadragesimae,
quando cantatur ad introitum, Laetare Hierusalem;
nec non in mediana Dominica de Adventu,
quando cantatur ad introitum, Gaudete in Domino
semper. Utrumque officium, gaudium et exsultationem
commemorat, laetitiam et jucunditatem inducit.
Cujus rei causam et rationis mysterium vobis

ad praesens praetermittimus assignare; quoniam in
praeteritis nos meminimus assignasse. Gaudete in
Domino semper, iterum dico gaudete.
Quatuor sunt naturales mentis affectus: dolor,
gaudium, timor et spes. Dolor et gaudium de praesenti,
timor et spes de futuro. Dolor et timor de
malo, gaudium autem et spes de bono. Attendite
quomodo ista quatuor sibi invicem colligantur.
Nam duo prima sunt de praesenti, duo ultima de
futuro. Primum et tertium sunt de malo, secundum
et quartum de bono.
Hinc homines metuunt, cupiunt, gaudentque dolentque.
Ista sunt duae molae, superior et inferior; inter
quas moli debet anima Christiana. De quibus in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.