PL 217, col. 453

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

natura, quandoque persona, quandoque
fragilitas, quandoque carnalitas. Natura, cum dicitur:
« Alia est caro piscium, alia volucrum, alia jumentorum I Cor. XV;
» persona, cum dicitur:
« Videbit omnis caro salutare Dei nostri Luc. III; »
fragilitas, ubi dicitur: « Non permanebit spiritus
meus in homine in aeternum, quia caro est Gen.
VI; » carnalitas, ubi dicitur: « Caro et sanguis regnum
Dei non possidebunt I Cor. XV. » Cum ergo
dicitur: Verbum caro factum est, nomine carnis intelligitur
vel habitus, vel humanitas. Verbum enim caro factum est,
id est Deus est incarnatus; quia
« factus est ex semine David secundum carnem Rom. I.
» Ac per hoc solvitur quaestio illa, qua dicitur:
Cum homo sufficienter ex anima constet et

carne, cur propter unam partem Verbum dicitur caro factum,
et propter alteram, verbum non dicitur
factum anima; praesertim cum major sit similitudo
inter Verbum et animam, quam inter Verbum
et carnem? Quia scilicet incarnatum significat habitum,
id est carne vestitum: quod convenit Verbo;
animatum vero significat vitam, id est anima vegetatum,
quod Verbo non convenit; Verbum enim
non vivificatur ab anima, sed potius vivificat animam.
Vel per synecdochen Verbum dicitur caro factum,
id est Deus factus homo; nam « homo factus
est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus Psal.
LXXXVI, » secundum quod alibi dicitur: « Effundam
de spiritu meo super omnem carnem Joel.
II. » Antequam Verbum caro fieret, procul habitabat

a nobis: ubi vero factum est caro Verbum, habitavit
in nobis, non solum per gratiam, Verum
etiam per naturam. Hic enim « est Deus noster, » qui
secundum prophetam « in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est Baruch III, » os ex ossibus
nostris, et caro de carne nostra. Illos autem inhabitat,
quos templum Spiritus sanctus constituit,
sicut dicit Apostolus: « Templum Dei sanctum est,
quod estis vos I Cor. III, » propter quod ipse Dominus
dicit in Evangelio: « Si quis diligit me, sermonem
meum servabit, et Pater meus diliget eum,
et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus Joan. XIV,
» et iterum: Vobiscum, inquit,
ero usque ad consummationem saeculi Matth. XXVIII.
Quatuor enim ex causis Verbum caro factum est:
ut superbos humiliaret, ut inimicos reconciliaret, ut
servos redimeret, ut amicos nutriret. « Cum enim
in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo Phil. II. » Quod
Apostolus dicit: « Exinanivit, » Propheta dicit: « Abbreviatum. » -- « Verbum,
inquit, abbreviatum faciet
Dominus super terram Psal. X. » Vitium quippe
superbiae, per humilitatis virtutem oportuit expiari;
quia contraria contrariis curantur: ut quantum fuit
superbiae vitium, tanta foret virtus humilitatis. Vitium
autem superbiae tantum fuit, ut homo vellet
esse sicut Deus, sicut serpens illi promiserat:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.