PL 217, col. 454
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
« Eritis sicut dii, scientes bonum et malum Gen.
III. » Tanta ergo debuit esse virtus humilitatis, ut
Deus fieret sicut homo; juxta quod dicit Apostolus:
« Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem
hominis factus, et habitu inventus ut homo. » Verbum
ergo factum est caro, ut daret nobis
humilitatis exemplum: quatenus qui superbi recessimus,
humiles redeamus. « Initium enim omnis
peccati est superbia Eccli. X. » Per hanc angelus
peccavit in coelo, qui dixit: « Ponam sedem meam
ad aquilonem, et ero similis Altissimo Isa. XIV. »
Per hanc homo peccavit in paradiso, cui dictum est:
« Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. »
Hoc vitium primum in peccante, ultimum in poenitente:
quo accedente peccatum committitur,
quo recedente peccatum dimittitur; quia quam cito
mandatum contemnimus divinum, tam cito contra
Dominum superbimus: et quam cito pro peccato
compungimur, tam cito coram Deo humiliamur. Verbum
ergo factum est caro, ut sicut humiliatus
est Deus pro homine, Dominus pro servo, Creator
pro creatura: ita humilietur homo pro Deo, servus
pro Domino, creatura pro Creatore; quoniam « qui
se humiliat, exaltabitur: et qui se exaltat, humiliabitur Luc. XIV.
» -- « Deus enim superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam Jac. IV. » Inter
Deum et hominem gravis erat inimicitiarum
discordia, quoniam homo peccando servum subtraxit
et abstulit Deo, quem tradidit et subjecit diabolo.
Pax igitur inter eos fieri rationabiliter non
poterat, nisi damnum quod intulerat, restauraret.
Homo vero nihil habebat, quod digne Deo recompensaret
pro damno; quia si quid Deo de rationabili
redderet creatura, pro rationabili sublata substantia,
minus esset: sed hominem non poterat
digne restituere, quia justum et innocentem abstulerat,
et neminem nisi peccatorem inveniebat. Videns
itaque Deus hominem sua virtute non posse
jugum damnationis evadere, primo praevenit eum
per solam misericordiam, ut deinde liberaret etiam
per justitiam. Ut ergo Deus placari posset ab homine,
dedit Deus homini gratis, quod homo pro debito
redderet Deo. Dedit igitur homini hominem, quem
restitueret homo pro homine: qui, ut recompensatio
digna fieret, priori non solum esset aequalis, sed
major. Quocirca Verbum caro factum est, ut daretur
hominibus Deus homo, sicut praedixerat Isaias:
« Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis Isa. IX,
» quatenus inter Deum et hominem legitime
mediaret. Si enim alterius tantum esset naturae,
non utrique communis, quocirca nec esset idoneus,
ut inter eos pacis foedera reformaret. « Mediator
enim unius non est, » ut inquit Apostolus Gal. III:
et ob hoc in nativitate Christi coelestis
militiae multitudo psallebat: « Gloria in excelsis
Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis Luc. II.
» -- « Ipse est enim pax nostra, qui fecit