PL 217, col. 458

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

evenit, natus est Deus, Fortis, Pater futuri
saeculi, Princeps pacis. Unde Propheta: « Orietur
in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec
auferatur luna Psal. LXXI. » Et alius item
propheta: « Pax erit in terra nostra cum venerit Mich. V.
» -- « Ipse enim est pax Dei, quae exsuperat
omnem sensum Philip. IV. » -- « Ipse pax nostra, qui
fecit utraque unum Ephes. II; » in cujus ortu coelestis
militiae multitudo psallebat: « Gloria in altissimis
Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis Luc. II.
»
Novum fecit in modo, quia in sua nativitate modum
humanae conditionis implevit. Primus enim
modus fuit, ut homo fieret nec de masculo, nec de
femina, sicut Adam; secundus vero fuit, ut homo

fieret de masculo, non de femina, sicut Eva; tertius
fuit, ut homo fieret de masculo et de femina, sicut
Abel; quartus fuit, ut homo fieret de femina, non
de masculo, sicut Christus, quemadmodum admirans
Virgo dixerat ad angelum: « Quomodo fiet istud,
quoniam virum non cognosco? » Luc. I. Et sicut
tres sunt personae in unitate substantiae, ita fecit
ut tres sint substantiae in unitate personae: ut sicut
trinitas personarum non distinguit substantiam, ita
trinitas substantiarum non distinguat personam.
Quoniam sicut anima rationalis et caro unus est
homo, ita Deus et homo unus est Christus. Ecce
novum illud recens et ultimum, quod fecit Dominus
super terram, quoniam femina circumdedit virum
gremio uteri sui. Ergo « cantate Domino canticum

novum; quia mirabilia fecit Dominus Psal.
XCVII. » Novum fecit in foedere, quia Deus in utero
virginali naturam sibi conjugavit humanam. In una
persona sponsum repraesentans et sponsam, dicente
propheta: « Sicut sponso imposuit mihi mitram, et
tanquam sponsam decoravit me corona Isa. LXI. »
« In sole namque posuit tabernaculum suum, et
ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo Psal. XVIII.
» Hinc illud resonat epithalamicum
canticum: « Osculetur me osculo oris sui; » et:
« Meliora sunt ubera vino, fragrantia unguentis optimis Cant. I.
» Hujus conjugii sacramentum illud
nomen significat, quod propheta praedixit: « Vocabitur
nomen ejus Emmanuel Isa. VII. » Ipse namque

vocatur Jesus, vocatur Christus, vocatur Emmanuel.
Jesus secundum naturam divinam, Christus
secundum naturam humanam, Emmanuel secundum
utramque. Jesus enim interpretatur Salvator,
et ipse, secundum quod Deus, salvavit populum
suum a peccatis eorum Matth. I: unde in cantico
Abacuc cap. III: « Ego autem in Domino gaudebo,
gloriabor in Deo Jesu meo. » Christus interpretatur inunctus,
et ipse, secundum quod homo, « unctus est
oleo laetitiae pro consortibus suis: » unde in
Cantico canticorum: « Oleum effusum nomen
tuum Cant. I. » Christus enim a chrismate dicitur,
chrisma vero principaliter fit ex oleo: unde nomen
ejus dicitur oleum. Et quoniam a Christo cuncti
fideles Christiani dicuntur, ob hoc oleum effusum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.