PL 217, col. 459
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
est nomen ejus. Emmanuel interpretatur nobiscum
Deus Matth. I
, scilicet homo Deus, vel Deus homo.
Ut enim inter Deum et hominem legitime mediaret,
utpote qui neutri parti suspectus existeret, factus
est Deus homo, utriusque gerens in una persona
naturam. « Mediator enim non est unius, Deus autem
unus est Gal. III; » simul in unum dives et
pauper, sacerdos et hostia, judex et advocatus:
« Advocatum enim habemus apud Patrem Jesum
Christum justum, qui interpellat pro nobis; et ipse
est propitiatio pro peccatis nostris I Joan. II; » qui
exaudit in omnibus pro sua reverentia Hebr. V.
Ipse rogat se, et ipse seipsum exaudit. Ipse servus
rogat se Dominum, ipse Deus exaudit se hominem.
Novum fecit in munere, quia Deus factus est homo,
ut homo fieret Deus. Deus de coelis ad terras
descendit, ut homo de terris ad coelos ascenderet.
Deus factus est servus, ut homo fieret liber. Deus
factus est mortalis, ut homo fieret immortalis. Deus
factus est pauper, ut homo fieret dives. « Tantum
Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret pro mundo Joan. III. » Nam « proprio Filio
suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit
illum Rom. VIII. » -- « Vix pro justo quis moritur;
nam pro bono quis mori audeat? Commendat
autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam
cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis
mortuus est; et cum inimici essemus, reconciliati
Puer natus est nobis et filius datus est nobis, et
vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus,
Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis Isa. IX
.
Sicut tres in Christo substantias fides catholica
confitetur, divinitatem, carnem, et spiritum; ita
tres in ipso nativitates Scriptura sacra testatur, divinam
ex Patre, carnalem ex matre, spiritualem in
mente. Ex Patre nascitur Deus, de matre natus est
caro, in mente nascitur spiritus. Ex Patre via, de
matre veritas, in mente vita. « Ego sum, inquit,
via, veritas et vita Joan. XIV. » Ex Patre nascitur
semper, de matre natus est semel, in mente nascitur
saepe. O mira novitas, et novum miraculum! ut
idem ipse nascatur, et semper, et semel, et saepe. De
Patre nascitur semper, quoniam illa generatio est
aeterna. De qua Pater inquit ad Filium: « Ante luciferum
genui te Psal. CIX. » Christus enim est
« Dei virtus et Dei sapientia I Cor. I, » primogenita
ante omnem creaturam, quae de se dicit per Salomonem:
« Priusquam fierent abyssi, ego jam concepta
eram; ante colles ego parturiebar Prov. VIII: »