PL 217, col. 465

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

omnem sensum Phil. IV; » -- « ipse pax nostra, qui
fecit utraque unum Eph. II: » in uno novo homine
faciens pacem, pacem his qui prope, et pacem
his qui longe: in cujus nativitate coelestis militiae
multitudo psallebat: « Gloria in altissimis Deo, et in
terra pax hominibus bonae voluntatis Luc. I. » Qui
circa passionem dixit apostolis: « Pacem relinquo
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur
puer, vocatum est nomen ejus Jesus: quod
vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur Luc. II
.
Quia circumcisum de circumciso verbum Verbo
audistis, et nos de hoc circumciso Verbo verbum
aliquod circumcisum dicamus. Hoc est enim verbum
abbreviatum, quod fecit Dominus super terram Rom. IX,
verbum quod misit in Jacob et cecidit in
Israel Isa. IX; verbum quod utinam in corde nostro
fructuosum existat, et de ore nostro vacuum non recedat.
Circumcisus est ergo Christus, ut Christianus
circumcideretur in spiritu: quoniam, ut ipse ait:
« Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest
quidquam Joan. VI. » Propterea dicit propheta: Circumcidite

corda vestra, et non corpora vestra Joel.
II. Et, ut inquit Apostolus: « Circumcisio cordis est
in spiritu non in littera, cujus laus non est ex hominibus,
sed ex Deo Rom. II. » Debuit autem circumcisionis
mysterium observari, donec substitueretur
sacramentum baptismi; quia qui modo clamat in
Evang.: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non intrabit in regnum Dei Joan. III; »
olim clamabat in lege: « Masculus, cujus caro praeputii
incisa non fuerit, peribit de populo suo Gen.
XVII. » Venturus ergo Christus « in propria, » quia
« sui eum non receperunt Joan. I, » debuit circumcidi,
ne contra ipsum Judaei circumcisionem reciperent
« ad excusandas excusationes in peccatis Psal.

CXL, » et dicerent: Incircumsisus es, perire debes
de populo tuo; transgressor es legis, nolumus te
contra legem audire. Quapropter ipse dicebat: « Non
veni solvere legem, sed adimplere Matth. V. » Circumcisus
est ergo Christus tantum in corpore, quia nihil
habuit quod circumcideretur in corde: sicut baptizatus
est tantum in carne; quia nihil habuit quod baptizaretur
in mente. « Qui peccatum non fecit, nec inventus
est dolus in ore ejus I Petr. II. » Sed neque
peccatum contraxit, quoniam « ascendit Dominus in
nubem levem Isa. XIX, » id est assumpsit carnem a
peccatis immunem. Juxta quod angelus dixit ad Virginem:
« Spiritus sanctus superveniet in te; et virtus
Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur Filius Dei Luc. I. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.