PL 217, col. 466
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
vobis, pacem meam do vobis, non quomodo mundus
dat, ego do vobis Joan. XIV; » et post resurrectionem
dixit eisdem: « Pax vobis, » iterum dicens eis:
« Pax vobis Joan. XX; » propter pacem temporis
et pacem aeternitatis; ad quam ipse nos perducat,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO IV. IN CIRCUMCISIONE DOMINI.
Postquam consummati sunt aies octo ut circumcideretur
puer, vocatum est nomen ejus Jesus: quod
vocatum est ab angelo, priusquam conciperetur. Hoc
nomen Jesus non solum fuit praenuntiatum ab angelo,
verum etiam a propheta praedictum: « Ego,
inquit, in Domino gaudebo, exsultabo in Deo Jesu
meo Habac. III. » Convenit ergo nomen ejus Jesus
personae divinae, secundum naturam humanam; ex
quo consequenter infertur quod si est Jesus, est
Deus: et si est Jesus, est homo: ac per hoc si est
Jesus, est Deus homo, vel homo Deus. Sane hoc
nomen Jesus habet duas syllabas, et quinque litteras,
tres vocales, et duas consonantes, habet etiam
tres inflexiones, per quas declinantur, ut Jesus,
Jesu, Jesum, ex quibus componitur hoc verbum:
Sum. Duae igitur terminantur in consonantes, et
sunt singulae singulares: quoniam una est tantum
nominativi casus, altera accusativi, tertia inflexio
desinit in vocali, qua quatuor casibus est communis,
genitivo, dativo, vocativo et ablativo. Magnum
mysterium, et arduum sacramentum; eruderemus
itaque puteum, quia altus est, et hauriamus aquam de
fonte Salvatoris Isa. XII. Hoc igitur nomen Jesus
duas habet syllabas, quia Jesus duas habet naturas,
scilicet divinam et humanam; divinam ex Patre, de
quo natus est sine matre; humanam de matre, de
qua natus est sine patre. Audi naturam divinam:
« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum Joan. I. » Audi naturam
humanam: « Verbum caro factum est, et habitabit
in nobis ibid.. » Audi iterum naturam divinam:
« Ego et Pater unum sumus Joan. X. » Audi
humanam: « Pater major me est Joan. XIV. » De
utraque natura dicit Propheta: « Homo factus est
in ea, et ipse fundavit eam Altissimus Psal.
LXXXVI. » Item alius propheta: « Bethleem, ex te
exiet dux qui regat populum meum Israel. Et egressus
ejus ab initio a diebus aeternitatis Mich. X. »
Ecce duae sunt syllabae in hoc uno nomine, quia
duae sunt naturae in hac una persona.
Notandum vero quod vocalis est illa, quae dat
vocem per se, consonans illa, quae reddit sonum ex
alia. Per tres igitur vocales significatur divinitas,
quae cum sit una per se, sonat in tribus personis;