PL 217, col. 469

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

Harum trium inflexionum duae terminantur consonantes,
nominativus in S, et accusativus in M. In
tertia vocali, scilicet U, quae quatuor casibus est
communis, genitivo, dativo, vocativo, ablativo. Per
duas consonantes, sicut praedictum est, designatur
in Christo humana natura, quae in duabus substantiis,
anima videlicet et carne, consistit; et Christus
secundum humanam naturam, ut ita dicam, nominativus
et aecusativus invenitur fuisse. Nominativus,
quantum ad praedicationis officium, quod exercuit;
accusativus, quantum ad passionis supplicium,
quod sustinuit: ad praedicationis enim officium pertinet,
quod ipse dicebat: « Pater, manifestavi nomen
tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo Joan.
XVII. » Ad passionis autem supplicium accedebat,

quod apud Pilatum in multis legitur accusatus.
Christus autem, qui vocalis designatur secundum
naturam divinam, quasi genitivus, dativus, et ablativus,
secundum eamdem naturam existit. Genitivus
condit naturam, dativus exhibet gloriam, vocativus
clamat gratiam, ablativus tollit ad poenam. Ex quibus
cum duo priora perficit in praesenti, et duo
posteriora perficit in futuro. Genitivum enim
se ostendit esse, cum ait: « Si ego qui generationem
exteris tribuo, sterilis ero Isa. LXVI? »
nam « Pater meus usque modo operatur et ego operor Joan. V.
» Dativum se probat esse, cum inquit:
« Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis,
non quomodo mundus dat ego do vobis Joan.
XIV. » Vocativum se ostendit, cum dicit: « Venite,

benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis
paratum est ab origine mundi Matth. XXV. » Ablativum
se ostendit, cum infert: « Ite, maledicti in
ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus ibid.. » Tunc enim aufert malos de medio justorum,
ut tollatur impius, ne videat gloriam Dei.
Quia vero inter consonantes digniores sunt semivocales
Haec dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur
in ea Psal. CXVII
.
Cum omnes dies faciat Dominus, quaenam dies
est tam celebris et solemnis de qua specialiter dicitur: Haec dies quam fecit Dominus,
etc.? Haec
est dies resurrectionis Dominicae, in qua Christus
resurgens a mortuis, spem de securitate ac certitudine
nobis tribuit ac immortalitatis gloriam resurgendi,
ut in quo praecessit sublimitas capitis,
illuc et corpus humilitatis subsequatur. Licet enim
multi ante Christum surrexerint, ipse tamen prior
surrexit immortalis et impassibilis; unde dicitur:
« Primitiae dormientium I Cor. XV, » et: « Primogenitus
mortuorum Apoc. I. » Nam Christus resurgens
ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.