PL 217, col. 470

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

quam mutae, idcirco duae istae consonantes, S,
et M, per quas humana in Christo natura, id est
anima designatur et caro, non mutae, sed semivocales
existunt; quoniam inter omnes humana natura
dignior est in Christo, juxta quod inquit Psalmista:
« Gloria et honore coronasti eum, et constituisti
eum super opera manuum tuarum, omnia subjecisti
sub pedibus ejus Psal. VIII. » Licet enim tanto
ab angelis minor sit effectus, quanto differentius prae
illis nomen haereditavit Hebr. I; tamen in quantum
passibilem carnem assumpsit, paulo minus est ab
angelis minoratus, cum angelica natura sit impassibilis.
Bene secunda illarum semivocalium est a liquida,
videlicet M, in casu accusativo: quia Christus
quasi semetipsum quod passionem mortis

sustinuit ( sic ), propter quod Apostolus exponens illud
verbum propheticum: « Minuisti eum paulo minus
ab angelis, gloria et honore coronasti eum, Domine ibid.,
» interdicit eum quod modico quam angeli
minoratus est. Videmus Jesum propter passionem
mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei
gestaret mortem. Et nota quod sicut apud Hebraeos
illud ineffabile nomen alio modo describitur, et alio
modo profertur; scribitur enim his quatuor litteris,
I, E, V, E, et profertur Adonai: sic apud Latinos
illud excellentissimum nomen alio modo scribitur,
et alio modo profertur. Profertur Jesus, scribitur
IHS cum titulo superposito. Expressum mysterium,
sed alias exprimendum, quem pertransibunt plurimi,
et multiplex erit sententia. Hoc est igitur nomen

sanctum et gloriosum, quod invocatum est super
nos: « Nec est aliud nomen sub coelo, in quo
nos oporteat salvos fieri Act. IV, » nomen suave,
nomen delectabile, nomen amabile, nomen utique
salutare, per quod ipse nos salvet Dominus noster
Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO V. DE RESURRECTIONE DOMINI.

dominabitur Rom. VI. » Hujus ergo dies sine nocte,
vita sine morte, in qua Christus surrexit ex
mortuis, et descendens ad inferos mortem absorbuit,
et infernum momordit, juxta quod legitur in
propheta: « O mors, ero mors tua; morsus tuus
ero, inferne Ose. XIII. » Dies autem dicitur sol
rutilans super terram, id est claritas aeris quae
provenit ex sole super terram lucente. Iste sol
Christus est, de quo legitur: « Timentibus Deum
orietur sol justitiae Malach. IV, » id est sol qui justificat,
« lux » videlicet « quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum Joan. I. » Qui
de se dicit in Evangelio: « Ego sum lux mundi, qui
ambulat in die non offendit Joan. XI. » Sol iste in
ara crucis occubuit quando Jesus, « inclinato capite,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.