PL 217, col. 471

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

emisit spiritum Joan. XIX. » De cujus occasu
dicitur per Psalmistam: « Sol cognovit occasum
suum Psal. CIII; » quem etiam sol materialis
agnoscens, suum submersit splendorem. Nam « ab
hora sexta » in qua crucifixus est Dominus, « usque
ad oram nonam, » in qua spiritum emisit, « tenebrae
factae sunt super universam terram Matth. XXVII,
et sol obscuratus Luc. XXIII. » Cum autem die tertia
resurrexit, dies nova mundo reluxit, quia « Deus
Dominus illuxit nobis Psal. CXVII. »
Duodecim enim sunt horae diei; et haec dies, id
est claritas resurrectionis Dominicae, duodecim
habet horas, id est duodecim apparitiones ipsius
Domini resurgentis, quibus ejus resurrectio clarissime
comprobatur. Prima siquidem hora fuit,

quando apparuit Mariae Magdalenae aestimanti eum
esse hortulanum, et dixit ei: « Noli me tangere,
nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan. XX. »
Secunda hora fuit, quando apparuit mulieribus et
dixit illis: « Avete; illae autem accesserunt et tenuerunt
pedes ejus, et adoraverunt eum Matth. XXVIII. »
Tertia hora fuit, quando apparuit Petro. Quarta hora
fuit, quando apparuit duobus discipulis euntibus in
Emmaus in specie peregrini, et agnoverunt eum in
fractione panis. Quinta hora fuit, quando apparuit
undecim discipulis, absente Thoma, stans in medio
eorum, et dixit: « Pax vobis, nolite timere Joan. XX. »
Sexta fuit, quando apparuit iterum discipulis suis,
et Thomas erat cum eis, et ostendit eis manus et

latus. Septima fuit, quando manifestavit se discipulis
ad mare Tiberiadis stans in littore maris, dixitque
illis: « Mittite in dextrum navigii rete, et invenietis Joan. XX.
» Octava fuit, quando apparuit undecim
discipulis in Galilaea in monte ubi constituerat illis
Jesus, et dixit illis: « Data est mihi omnis potestas
in coelo et in terra Matth. XXVIII. » Nona fuit,
quando recumbentibus undecim discipulis apparuit
illis Jesus, et exprobavit incredulitatem illorum et
durum cor, quia iis qui viderant eum resurrexisse
a mortuis non credebant. Decima hora fuit, quando
eduxit eos foras in montem Oliveti versus Bethaniam,
et « videntibus illis elevatus est, et nubes
suscepit eum ab oculis eorum Act. I. »
Fuerunt et aliae duae horae in quibus apparuit,

ut duodenarius horarum numerus compleretur, de
quibus dicit Apostolus: « Visus est plus quam quingentis
fratribus simul, deinde Jacobo I Cor. XV. »
Sed hae duae horae in Evangelio non leguntur, nisi
quod legitur in Evangelio, quod appellatur secundum
Hebraeos, quod cum Dominus dedisset sindonem
servo sacerdotis, venit ad Jacobum, et apparuit
ei. Juraverat enim Jacobus se non comesurum
panem ab illa hora qua biberat calicem Domini,
donec videret Dominum a dormientibus resurgentem.
Novissime autem tanquam abortivo visus est
et Paulo; sed haec apparitio facta fuit postquam
ascendit in coelum, et duae ideo non pertinent ad
horas diei. Verisimile tamen est ut ante omnes
apparuerit gloriosissimae suae matri, licet in Evangelio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.