PL 217, col. 472

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

non legatur, ut quam prae caeteris mors filii
contristaverat, ante caeteros ipsam ipsius resurrectio
jucundaret. Ad quod forsitan designandum hodierna
statio in hac ejus basilica celebratur.
Possunt horae aliter designari secundum distinctionem
quinque horarum, quas Dominus assignavit
in Evangelio Matth. IX, quando Dominus misit
operarios in vineam suam, videlicet mane, hora
tertia, sexta, nona, undecima, sub quibus comprehenduntur
aliae septem horae, ut undecim sint
horae diei. Hora itaque prima fuit manifestatio
Dominicae resurrectionis facta per testimonium angelorum;
et haec sub se continet horas duas, unam
quando « angelus Domini descendit de coelo, et
accedens revolvit lapidem, et resedit super eum
Matth. XXVIII;
» -- « et respondens angelus mulieribus
ait: Nolite expavescere; Jesum Nazarenum
quaeritis crucifixum, surrexit, non est hic Marc.
XXI. » Altera quando Maria Magdalene « inclinavit
se et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos
in albis sedentes, unum ad caput et unum ad
pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu Joan. XX. » -- « Et
ecce duo viri astiterunt juxta illas in veste
fulgenti, et dixerunt ad illas: Quem quaeritis? viventem
cum mortuis? non est hic, sed surrexit Luc. XIV.
» Cum igitur in ore duorum vel trium
testium stet omne verbum Deut. XIX; Matth.
XVIII, constat quod in hoc testimoniis angelorum
est credendum.
Tertia hora fuit manifestatio resurrectionis Dominicae
facta per comestionem ciborum; nam phantastica
putaretur, quasi facta per artem magicam
et non per virtutem divinam. Nam corpus phantascice
suscitatum non potest comedere cibum; unde
cibi comestio verissimae resurrectionis est certissimum
argumentum. Ad quod utique designandum
Joannes evangelista describit, quod in coena quam
ante sex dies paschae fecerunt cum Jesu in Bethania,
ubi fuerat Lazarus mortuus, ipse Lazarus mortuus
erat unus ex discumbentibus Joan. XII. Et cum
Dominus resuscitasset puellam, praecepit ut darent
illi manducare Marc. V. Verum haec manifestatio
comprehendit sub se tres horas; quando dixit
apostolis: « Habetis aliquid quod manducetur? at

illi attulerunt partem piscis assi et favum mellis. Et
cum manducasset coram eis, assumens reliquias dedit
eis Luc. XXIV. » Alteram quando septem discipuli
descenderunt de navi in terram, et viderunt prunas
positas et piscem superimpositum et panem, dixitque
illis: « Venite, prandete, et nemo discumbentium
audebat eum interrogare: Tu quis es? scientes
quia Dominus est Joan. XXI. » Tertiam quando
recumbentibus undecim apparuit illis Jesus, « et
convescens praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent,
sed exspectarent promissionem Patris Act.
I. » Sexta hora fuit manifestatio resurrectionis
Dominicae facta per ostensionem miraculorum. Et
haec similiter continet sub se tres horas: primam
quod, resurgente eo, « multa corpora sanctorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.