PL 217, col. 473

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

qui dormierant, resurrexerunt, et venerunt in sanctam
civitatem, et apparuerunt multis Matth.
XXVII. » Alteram quando « terrae motus factus est
magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo,
et accedens revolvit lapidem, et sedit super eum;
prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et
facti sunt velut mortui Matth. XXVIII. » Aliam
quando ad verbum Domini discipuli miserunt in
dextrum navigii rete. Cum ad discipulos januis
clausis intravit, et bajulis nubibus in coelum ascendit
profecto ingressus, et ascensus hujus non
tam mirabilis quam naturalis in corpore glorificato
videtur fuisse propter subtilitatem et agilitatem,
quas corpus glorificatum naturaliter habet.
Nona hora fuit manifestatio resurrectionis Dominicae

facta per demonstrationem plagarum, quas
Christus reservavit in corpore impassibili, et eas
ostendit discipulis ut crederent ipsum eumdem resuscitatum
a morte, quem noverant plagatum in
cruce. Ipsa vero sub se continet duas horas; unam
quando dixit apostolis: « Videte manus et pedes
meos, quia ipse sum; palpate et videte, quoniam
spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis
habere. Et cum dixisset, ostendit eis manus et
latus et pedes Luc. XXIV. » Alteram quando dixit
Thomae: « Infer digitum tuum huc, et vide manus
meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum,
et noli esse incredulus sed fidelis Joan. XX. »
Undecima hora hujus diei fuit manifestatio resurrectionis

Dominicae facta per expositionem Scripturarum.
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent,
unus Pharisaeus et alter publicanus Luc. XVIII
.
Licet Pharisaeus in templum ascenderet ut oraret,
sed commendavit se ipsum, et proximum accusavit.
Se vero commendavit de tribus, de justitia
singulari, unde: Non sum sicut caeteri hominum;
de abstinentia corporali, unde: Jejuno bis in Sabbato;
de cultura legali, unde: Decimas do omnium
quae possideo. Proximum autem accusavit de tribus,
de adulterio, injustitia et rapina; unde, cum de
sua commendatione dixisset: Non sum sicut coeteri
hominum: raptores, adulteri et injusti, statim de
proximi accusatione subjunxit; sicut et hic publicanus
raptor, adulter injustus. Sed more superbi volens

se singulariter et arroganter praeferre universis,
praemisit: Non sum sicut caeteri hominum; ac si
diceret: Ego solus sum justus, caeteri sunt injusti.
Non reprehenditur Pharisaeus quod gratias egit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.