PL 217, col. 476

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

vel timore pariter ac dolore, propter tuorum
multitudinem ac magnitudinem peccatorum, ut et
tu a Deo per humilem poenitentiam veram indulgentiam
consequaris, hujus exemplo qui descendit
in domum suam justificatus ab illo; non quod per
illum justificatus sit iste, quin potius accusatus,
sed quia comparatione illius iste justus apparuit,
sive minus injustus. Quemadmodum ad Jerusalem
dicitur per prophetam: « Porta confusionem
tuam, quia vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius
agens ab eis; justificatae sunt enim a te Ezech. XIV.
» Vel ab illo remanente in excelso superbiae,
iste separatus descendit in domum suam, ut
intra humilitatis domicilium habitaret justificatus a
Deo.
Verum cave prudenter, ne forte cum audis condemnatum
a Domino Pharisaeum, intelligas eum
peccasse quia decimas dabat omnium quae possidebat,
vel quia bis in Sabbato jejunabat. Non quidem
peccatum in his, cum bonum sit de omnibus dare
decimas, sicut etiam bonum est bis in Sabbato, id
est in hebdomada, jejunare, sed ex eo maxime quod
se superbe jactavit, quod non esset sicut caeteri hominum:
raptor, adulter, injustus. Per quod manifeste
comprobatur quod majus est peccatum arrogantia
vel superbia, quam adulterium vel rapina.
De omnibus igitur quae possidentur, id est percipiuntur,
dandae sunt decimae, non solum de majoribus
sed etiam de minoribus; juxta quod alibi Veritas

ait: « Vae vobis Pharisaeis, qui decimatis mentham
et rutam, et omne olus, et praetermittitis judicium
et charitatem Dei! Haec autem oportuit facere,
et illa non omittere Luc. XI. » Illud etiam
diligenter attende, quod licet Phariseus esset arrogans
et superbus, non tamen in tantam proruperat
audaciam vel superbiam, ut a se fateretur existere
bona sua; sicut ii qui dixisse leguntur: « Labia
nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? Psal.
XI. » Sed ea potius recognoscebat ab illo, a quo
« omne datum optimum et omne donum perfectum
desursum est, descendens a Patre luminum Jac.
I. » Unde et illi de bonis suis gratias referebat.
Quare illorum est vesania penitus aspernenda, qui
praesumunt asserere se homines esse factos a Deo,

sed bonos a se, Deo attribuentes naturam, et sibi
ascribentes virtutem.
Stans a longe publicanus nec oculos audebat ad
coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens:
Deus, propitius esto mihi peccatori. Quoniam plerosque
vestrum oportet sequi exemplum humilis publicani,
instruamur cur publicanus iste a longe stabat,
et in coelum aspicere non audebat. Aestimo
quidem quod si fuisset interrogatus, protinus respondisset:
Ideo a longe sto quia confundor et erubesco;
in coelum suspicere vereor, et expavesco ad
altare accedere, propter quatuor maxime causas
quas per ordinem explicabo. Prima siquidem causa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.