PL 217, col. 625
Sermones communes (Innocentius III), J. P. Migne
alto, fiducialius responderunt: « Obedire oportet
Deo magis quam hominibus Act. V; » quod ipsa
Veritas testatur: « Nolite, inquit, timere eos, qui
corpus occidunt, etc. Matth. X. » Vehementer itaque
follis comminationis spirabat, sed comminatione
contempta persecutionis ignem vehementius
accendebat. De quo martyres gloriantur: « Transivimus,
inquiunt, per ignem et aquam, et induxisti
nos in refrigerium Psal. LXV. » -- « Sancti namque
ludibria et verbera experti, insuper et vincula
et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt,
in occisione gladio mortui sunt. Circuierunt in melotis
et in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus
errantes, et in montibus, et in speluncis, et
cavernis terrae Hebr. XI. » Quia vero flamma persecutionis
ignem charitatis non poterat in martyribus
superare: « Fortis enim est ut mors dilectio Cant. VIII
,
» et « aquae multae non possunt exstinguere
charitatem ibid.: » ipsa persecutio vehementius
exardescens sanctorum cruorem diversis tormentis
effudit, secundum quod scriptum est: « Effuderunt
sanguinem sanctorum in circuitu Jerusalem, et non
erat qui sepeliret Psal. LXXVIII. » -- « Hi sunt
qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt
stolas suas in sanguine Agni Apoc. VII. » Ut autem
passio fieret gloriosa, necessarius erat forceps
astringens, id est horror afflictionis, qui martyrium
effecit gloriosum. Sensus enim carnis non appetit,
nisi quod carnis appetitum delectat: inde contingit
eis morte mereri, quia non delectabat martyres
mori. « Spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma Matth. XXVI. » Probat hoc Veritas, quae
circa passionem dicebat apostolis: « Tristis est anima
mea usque ad mortem ibid.. » -- « Coepit enim
Jesus pavere et taedere: coepit contristari et moestus
esse Marc. XIV. » Hinc etiam post passionem suam
Petro apostolo dixit: « Cum senueris, extendes
manus tuas, et alius te cinget, et ducet te quo tu non
vis Joan. XXI. » Ne vero martyres horrore passionis
deficerent, divinae protectionis eis aspersorium instillavit,
protegens eos atque confortans, secundum
quod scriptum est: « Protexisti me Deus a conventu
malignantium, et a multitudine operantium
iniquitatem Psal. LXIII. » Succumberet enim humana
fragilitas, nisi divina protegeret pietas; hinc
enim vox illa clamabat ad Deum: « Custodi me,
Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum
protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt Psal. XVI.
» In hac secunda fornace martyres
suos Dominus sicut aurum probavit, ut probatio
fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur
« inveniretur in laudem et gloriam et honorem I Pet. I.
» -- « O quam magna multitudo dulcedinis,
quam abscondit Dominus timentibus se Psal.
XXX: nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit I Cor. II. » -- « Gaudete,
inquit, exsultate: quia merces vestra copiosa est
in coelis Matth. V. » --Justi namque in perpetuum