PL 217, col. 703

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria.
Fiet cibus ignis, qui semper ardet, et urit
inexstinguibilis: esca vermis, qui semper rodit, et
comedit immortalis: massa putredinis, quae semper
fetet, et sordet horribilis.
CAPUT II. De vilitate materiae ipsius hominis.
Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo
terrae, quae caeteris elementis est vilior, ut patet
Gen. II. Planetas et stellas fecit ex igne, flatus et
ventos fecit ex aere, pisces et volucres fecit ex aqua,
homines et jumenta fecit de terra. Considerans igitur
aquatica, homo se vilem inveniet; considerans
aerea, se viliorem agnoscet; considerans ignea, se
vilissimum reputabit, nec valebit se parificare coelestibus,

nec audebit se praeferre terrenis, quia parem
se jumentis inveniet, et similem recognoscet.
« Unus est enim hominum et jumentorum interitus,
et aequa utriusque conditio, et nihil habet homo jumento
amplius. De terra orta sunt, et in terram pariter
revertentur Eccle. III. » Verba sunt ista non
cujuslibet hominis, sed sapientissimi Salomonis.
Quid est igitur homo, nisi lutum et cinis? Hinc
enim homo dicit ad Deum: « Memento, quaeso, quod
sicut lutum feceris me, et in pulverem me reduces Job X.
» Hinc et Deus inquit ad hominem: « Pulvis
es, et in pulverem reverteris Gen. III. » -- « Comparatus
sum, ait Job, luto, et assimilatus
sum favillae et cineri Job XXX. » Lutum efficitur

ex aqua et pulvere, utroque manente. Cinis autem
fit ex ligno et igne, utroque deficiente. Expressum
mysterium, sed alias melius exprimendum, quid
ergo lutum superbis? de quo pulvis extolleris? unde
cinis gloriaris?
CAPUT III. Divisio conceptionis.
An illud forsan respondebis, quod Adam ipse
fuit de limo terrae formatus, tu autem ex humano
semine procreatus? At ille fuit formatus de terra,
sed virgine; tu vero procreatus de semine, sed immundo.
« Quis enim potest facere mundum de immundo
conceptum semine? » Job XIV. Quis est
homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus
de muliere? « Ecce enim in iniquitatibus conceptus

sum, et in peccatis concepit me mater mea [(Psal.
L)] . » Non in una tantum iniquitate, non in uno tantum
delicto, sed in multis iniquitatibus, et in multis
delictis. In delictis videlicet et iniquitatibus propriis;
in delictis et iniquitatibus alienis.
CAPUT IV. De conceptione infantis.
Est enim duplex conceptio: una seminum, et altera
naturarum. Prima fit in commissis, secunda fit
in contractis; parentes enim committunt in prima,
proles contrahunt in secunda. Quis enim nesciat
concubitum etiam conjugalem nunquam omnino
committi sine pruritu carnis, sine fervore luxuriae,
sine foetore libidinis? Unde semina concepta foedantur,
maculantur et vitiantur, ex quibus anima tandem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.