PL 217, col. 705
De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne
sed abominationes potius videantur, quibus forte
melius fuisset provisum, si nunquam prodiissent
ad visum, quoniam ut monstra monstrantur, et
ostenduntur ostentui. Plerique vero diminuti membris,
et sensibus corrupti nascuntur, amicorum
tristitia, parentum infamia, verecundia propinquorum.
Quid hoc particulariter dixerim de quibusdam,
cum generaliter omnes sine scientia, sine verbo,
sine virtute nascamur? Flebiles, debiles, imbecilles,
parum a brutis distantes, imo minus in multis habentes?
Nam illa statim ut orta sunt, gradiuntur:
nos autem non solum erecti pedibus non incedimus,
verum etiam curvati manibus non reptamus.
CAPUT VII. De dolore partus et ejulatu infantis.
Omnes nascimur ejulantes, ut nostram miseriam
exprimamus. Masculus enim recenter natus dicit A,
femina vero E:
Dicentes E vel A, quotquot nascuntur ab Eva.
Quid est igitur Eva, nisi heu ha? Utrumque dolentis
est interjectio, doloris exprimens magnitudinem.
Haec enim ante peccatum virago, post peccatum
Eva meruit appellari, ex quo sibi dictum
audivit: « In dolore paries Gen. III. » Non est
enim dolor sicut parturientis: unde Rachel prae
nimio dolore partus interiit, et moriens vocavit
nomen filii sui Benoni, id est filium doloris [(Gen.
XXXI)]
. Uxor Phinees subitis doloribus irruentibus
peperit simul ac periit, et in ipso mortis articulo
vocavit filium Ichabod Reg. IV. « Mulier autem ut
naufragus, cum parit, tristitiam habet; cum vero pepererit
puerum, jam non meminit pressurae propter
gaudium, quia natus est homo in mundum Joan. XVI.
» Concepit ergo cum immunditia et
fetore, parit cum tristitia et dolore, nutrit cum
angustia et labore, custodit cum instantia et timore.
CAPUT VIII. De nuditate hominis.
Nudus egreditur, et nudus regreditur. Pauper accedit,
et pauper recedit. « Nudus, inquit Job, egressus
sum de utero matris meae, et nudus revertar
illuc Job I. » « Nihil intulimus in hunc mundum,
haud dubium quia nec auferre quid possumus Tim. VI.
» Si quis autem indutus ingreditur, attendat
quale proferat indumentum. Turpe dictu,
turpius auditu, turpissimum visu. Foedam pelliculam
sanguine cruentatam. Haec est illa maceria, de
qua Thamar inquit in partu: « Quare divisa est
propter te maceria? » Et ob hanc causam vocavit
nomen ejus Phares, quod interpretatur divisio Gen. XXXVIII.
CAPUT IX. Quem fructum homo producit.
O vilis conditionis humanae indignitas, o indigna
vilitatis humanae conditio! Herbas et arbores investiga.
Illae de se producunt flores et frondes, et fructus:
et heu tu de te lendes et pediculos et lumbricos.
Illae de se fundunt oleum, vinum et balsamum,
et tu de te sputum, urinam et stercus: illae de se