PL 217, col. 715

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

ut gemitus non exprimat, lacrymas non effundat,
cum proximi vel amici morbum vel interitum [ al.
mortem] intuetur, ut patienti non compatiatur, et
dolenti non condoleat? Ipse Jesus cum vidisset Mariam
et Judaeos, qui cum ea venerant ad monumentum,
plorantes, infremuit spiritu, turbavit semetipsum,
et lacrymatus est, forsitan non quia mortuus
est, sed eo potius, quia mortuum ad vitae miserias
revocavit. Sciat autem se culpabiliter durum
et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem
deplorat, et spiritualem animae suae mortem
non defleat.
CAPUT XXVII. De subitis infortuniis.
Subito cum non suspicatur, infortunium accidit,
calamitas irruit, morbus invadit, mors intercipit,
quam al. quia nullus evadit. Ergo « ne glorieris
in crastinum, ignorans quid superventura pariat
dies Prov. XXVII. » -- « Nescit homo finem suum:
sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves
comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines
in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit Eccle. IX.
»
CAPUT XXVIII. De innumerabilibus speciebus aegritudinum.
Nondum a saeculis tot aegritudinum genera, tot
passionum species, physicalis industria potuit indagare,
quot humana fragilitas potuit tolerare. Tolerabilem
dixerim intolerantiam morborum, aut

intolerabilem dixerim tolerantiam? Melius est ut
utrumque conjunxerim. Nam intolerabile est propter
passionis acerbitatem, et tolerabile propter
patiendi necessitatem: de die in diem magis ac magis
humana natura corrumpitur. Ita quod plurima
fuerunt olim experimenta salubria, quae propter
defectum ipsius hodie sunt mortifera. Senuit jam
mundus uterque, scilicet macrocosmus, et microcosmus,
id est major mundus et minor mundus. Et
quanto prolixius utriusque senectus producitur,
tanto deterius utriusque natura perturbatur.
CAPUT XXIX. De diversis generibus tormentorum.
Quid dicam de miseris, qui per innumerabilia

tormentorum genera puniuntur? Caeduntur fustibus,
et gladiis jugulantur, cremantur flammis, et
lapidibus obruuntur, discerpuntur ungulis, et patibulis
suspenduntur, torquentur tigribus al. unguibus,
et scorpionibus flagellantur, arctantur vinculis,
et laqueis strangulantur, detruduntur carceribus,
et jejuniis macerantur, praecipitantur et submerguntur,
excoriantur et distrahuntur, secantur
et suffodiuntur. Qui ad mortem, ad mortem; qui
ad gladium, ad gladium; qui ad famem, ad famem;
et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Crudele
judicium, immane supplicium, triste spectaculum:
dantur in escam volatilibus coeli, bestiis terrae et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.