PL 217, col. 716

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

piscibus maris. Heu, heu, heu, miserae matres, quae
tam infelices genuistis filios! Jer. XV
CAPUT XXX. De quodam horrendo facinore, scilicet quod quaedam mulier comedit infantem suum.
Illud igitur horribile facinus libet reminisci, quod
Josephus de Judaica obsidione describit. Mulier
quaedam facultatibus et genere nobilis cum caetera
multitudine quae confluxerat Hierosolymam communem
cum omnibus obsidionis casum ferebat.
Hujus reliquas facultates, quas de domo in urbem
convexerat, tyranni penitus invaserunt. Si
quid vero relictum ex magnis opibus fuerat, quo
victum quotidianum pertenuem duceret, irruentes

per momenta satellites praedonum rapiebant, pro
quo ingens labor mulierem ex indignatione quadam
velut insania fatigabat, ita ut interdum praedones
in necem sui maledictis et conviciis instigaret. Verum
cum nec irritatus quisquam nec miseratus
illam perimeret, et si quid forte fuisset cibi quaesitum
ab illa, id ab aliis quaereretur, nec jam fieret
usquam copia requirendi. Fames autem dira dum
visceribus insisteret ac medullis, et ad furorem
jam famis inedia perurgeretur, pessimis usa est
consiliis, et contra ipsa naturae jura jam armatur.
Erat enim ei sub uberibus parvulus filius, quem
ante oculos ferens, « Infelicis, inquit, matris es.
O infelicior fili, in bello fame ac direptione praedonum
cui te reservabo? Nam etsi posset vita sperari,

jugo tamen Romanae servitutis urgeberis al. urgeor.
Veni ergo nunc, o mi nate, esto matri cibus,
praedonibus furor, saeculis fabula, quae sola
deerat cladibus Judaeorum. » Et cum hoc dixisset,
protinus filium jugulavit, eum deinde igni apposito
torret, et medium quidem consumit, medium servat
obtectum. Et ecce statim praedones irruerunt ambustae
carnis odore suscepto, mortem minantur,
nisi cibos sine mora quos paratos senserant, demonstraret.
Tunc illa inquit: « Partem vobis optimam
reservavi, » et continuo, quae superfuerant
membra retexit infantis. At illos repente ingens
horror invasit, membraque eorum diripuere, et
quasi animi duritie vox eorum est faucibus interclusa.
Illa vero truci vultu et ipsis praedonibus truculentior,

« Meus, inquit, est partus, meus est filius,
meum est facinus, edite, nam ego prior ediquem
genui. Nolite vos effici aut matre religiosiores,
aut femina molliores, quod si vos pietas vincit,
meos exsecramini cibos, quae jam talibus pasta
sum, ego iterum his pascar. » Post haec illi territi
contrementesque discedunt, qui hunc solum ex
omnibus facultatibus cibum miserae matri reliquerunt.
CAPUT XXXI. Quod quandoque punitur innocens, et nocens absolvitur.
Nemo se confidat expertem a poena, qui se novit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.