PL 217, col. 773
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt. ET VERBUM CARO
Tria sunt, in quibus praecipue divina lex consistit:
mandata, promissa et sacramenta. In mandatis
est meritum, in promissis est praemium, in
sacramentis est adjutorium. Sacramentis enim ad
utrumque juvamur, et ad exsequendum mandatum,
et ad obtinendum promissum. Verum inter omnia
sacramenta illud constat esse praecipuum quod in
officio missae supra mensam altaris sacratissime
celebratur: illud Ecclesiae repraesentans convivium,
in quo filio revertenti pater occidit vitulum saginatum Luc. XV,
panem vitae proponens Joan. VI,
et vinum quod miscuit Sapientia Prov. IX.
Hoc autem officium ipse Christus instituit, cum
haeredibus suis novum condidit testamentum, disponens
eis regnum, sicut Pater suus sibi disposuit, ut
super mensam ejus edant et bibant in regno suo,
quod Ecclesia consecravit. Coenantibus enim illis,
accepit Jesus panem, et gratias agens, benedixit ac
fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et
comedite: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.
Hoc facite in meam commemorationem Luc. XXII; Matth. XXVI; Marc. XIV
.
Hac igitur institutione formati coeperunt apostoli
sacrosanctum mysterium frequentare, eam, quam
Christus expresserat, et formam servantes in verbis,
et materiam tenentes in rebus, sicut Apostolus
Corinthiis protestatur: Ego, inquit, accepi a Domino,
quod et tradidi vobis: quoniam Dominus Jesus
in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias
agens, fregit et dixit: Accipite et manducate: hoc est
corpus meum, quod pro vobis tradetur I Cor. II
.
Primus ergo beatus Petrus apostolus missam Antiochiae
dicitur celebrasse, in qua tres tantum orationes
in primordio nascentis Ecclesiae dicebantur.
Caetera vero diversis temporibus et a diversis personis
leguntur adjecta, prout Christianae religionis
cultu crescente, visa sunt decentius convenire.
Hoc enim officium tam provida reperitur ordinatione
esse dispositum, ut quae per Christum gesta
sunt et in Christum, ex magna parte contineat, ex
quo Christus de coelo descendit, usque dum ascendit
in coelum; et ea tam verbis, quam signis admirabili
quadam specie repraesentat. Ipsum autem officium