PL 217, col. 774
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
FACTUM EST: et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam
ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis. MINISTRI.--Deo gratias.
DE SACRO ALTARIS MYSTERIO. LIBRI SEX.
PROLOGUS.
consistit in quatuor, scilicet in personis, operibus,
verbis et rebus. Tres autem sunt ordines
personarum: celebrantes, ministrantes et circumstantes.
Tres operum species, scilicet gestus, actus
et motus. Tres diversitates verborum, videlicet orationes,
modulationes et lectiones. Tres rerum materies
[ al. maneries], scilicet ornamenta, instrumenta
et elementa.
Haec omnia divinis sunt plena mysteriis, ac singula
coelesti dulcedine redundantia: si tamen diligentem
habeant inspectorem, qui norit sugere mel
de petra, oleumque de saxo durissimo Deut. XXXII
.
Quis autem novit ordinem coeli, et ponet rationes
ejus in terra?
Job XXXVIII. Puteus altus est, et in
quo hauriam aquam non habeo Joan. IV, nisi porrigat
ille qui dat omnibus affluenter, et non improperat Jac. I
,
ut inter medium montium transeuntem Psal. CIII
hauriam aquam in gaudio de fontibus
Salvatoris Isa. XII
. Pulsans ergo pulsabo, si
forte clavis David aperire dignetur Apoc. III, ut
introducat me rex in cellam vinariam Cant. I
, in
qua mihi supernum demonstret exemplar, quod
Moysi fuit in monte monstratum Exod. XXV, quatenus
sacrosanctum altaris officium eo valeam revelante
disserere, qui linguas infantium facit esse disertas Sap. X
,
cujus spiritus ubi vult spirat, dividens
singulis prout vult Joan. III; I Cor. XII
, ad
laudem et gloriam Trinitatis, ad profectum et utilitatem
legentium, ad meorum veniam et indulgentiam
peccatorum.
Si quid ergo dignum in hoc reperietur opusculo,
divinae gratiae penitus ascribatur. Nam omne datum
optimum, et omne donum perfectum, desursum est,
descendens a Patre luminum Jac. I
. Si quid indignum,
insufficientiae deputetur humanae. Nam corpus
quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem Sap. IX
.
Consuetudinem autem apostolicae sedis, non illam
quam olim legitur habuisse, sed eam quam nunc
habere dignoscitur prosequendam proposui, quae
disponente Domino caeterarum Ecclesiarum mater
est et magistra.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De sex ordinibus clericorum.