PL 217, col. 775

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Cum apostolicae sedis antistes celebriter agit missarum
solemnia, sex habet secum ordines clericorum,
id est episcopos, presbyteros, diacones, subdiacones,
acolythos et cantores, ipso numeri sacramento
perfectionem hujus officii manifestans.
Senarius enim numerus est perfectus, eo quod redditur
ex suis partibus aggregatis. Unde sexto die
perfecit Deus coelum et terram et omnem ornatum
eorum Gen. I, et cum in plenitudine temporis
sexta venisset aetate, sexta quoque die, sub hora
sexta, genus redemit humanum Gal. IV. Sed et
sex ministrorum legimus in Veteri Testamento:
pontifices, sacerdotes, levitas, nathinaeos, janitores

et psaltes, quos ex majori parte distinxit Artaxerxes
in epistola quam Esdrae scribae direxit: Notum,
inquit, facimus de universis sacerdotibus, et levitis,
cantoribus, janitoribus, nathinaeis et ministris domus
Dei, ut eis vectigal, et tributum, et annona nullatenus
imponatur I Esdr. VII
.
CAPUT II. De primiceriis et cantoribus.
David prophetarum eximius, volens cultum Dei
solemnius ampliare, cantores instituit, qui coram
arca foederis Domini musicis instrumentis et modulatis
vocibus decantarent, inter quos praecipui fuerunt
Heman, Asaph et Hethan. Sed omnium primus
Heman, cujus vicem nunc in Ecclesia obtinet
primicerius, qui cantoribus est praelatus. Unde legitur

in Paralipomenon: Isti sunt quos constituit
David super cantores domus Domini, stantes juxta
ordinem suum in ministerio, de filiis Caath, Heman
cantor filius Joel; et a dextris ejus Asaph filius Barachiae,
ad sinistram autem Ethan filius Chusi I Par. VI
.
Debent ergo cantores consonis vocibus
et suavi modulatione concinere, quatenus animos
audientium ad devotionem Dei valeant excitare.
CAPUT III. De acolythis, quod sit eorum ministerium.
Acolythi vero, qui Latine ceroferarii nuncupantur,
ab Aaron et filiis ejus ministerii sui sumere
possunt exemplum. Scriptum est enim in Exodo: Praecipe filiis Aaron ut offerant oleum de arboribus

olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat
lucerna semper in tabernaculo testimonii; et collocabunt
eam Aaron et filii ejus, et usque mane luceat
coram Domino
Exod. XXVII
. Quod ergo tunc sacerdotes
agebant, hoc nunc acolythi faciunt in ministerio
lucernarum. Multa quippe non solum in Novo,
sed in Veteri Testamento legi Moysi super addita
legimus et mutata. Unde David in libro Paralipomenon
dixisse narratur: Non erit officii levitarum, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.