PL 217, col. 776

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum I Par. XXIII
.
Acolythi cereos ferunt
accensos, dum legitur evangelium: non ut tenebras
aeris illuminent, sed ut proximis opera lucis ostendant.
Hoc officium Dominus testatur se habere, cum
dicit: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat
in tenebris, sed habebit lumen vitae Joan. VIII
.
CAPUT IV. De subdiaconibus.
Subdiacones nathinaeorum vices in Ecclesia repraesentant.
De quibus in Esdra legitur I Esdr. VIII,
quod David dederat Nathinaeos ad ministeria levitarum.
Unde Graece dicuntur hypodiacones, ex quorum
ordine fuit ille Nathanael, quem Dominus in

Evangelio commendavit: Ecce, inquit, vere Israelita,
in quo dolus non est Joan. I
. Nathinaei vero
dicuntur, id est in humilitate Domino servientes.
De quibus recte patribus placuit, ut qui sacra mysteria
contrectant, legem continentiae debeant observare,
sicut scriptum est in Propheta: Mundamini
qui fertis vasa Domini Isa. LII
.
Horum officio Dominus uti dignatus est, quando
facta cum discipulis coena, mittens aquam in pelvim,
lavit pedes discipulorum, et linteo, quo erat
praecinctus, extersit Joan. XIII.
CAPUT V. De diaconibus.
Ordo diaconorum a tribu Levi sumpsit exordium.
Unde Dominus ad Moysen locutus est, dicens: Applica

tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron
sacerdotis, et ministrent ei et excubent, et observent
quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo
testimonii, et custodiant vasa tabernaculi
in ministerio servientes Num. III
. A viginti quinque
annis et supra, jussi sunt in tabernaculo servire,
tanquam aetatis ad onera portanda robusti, qui
possint arcam foederis, mensam propositionis, et
vasa tabernaculi deportare. Quod etiam in Novo
Testamento recolitur, cum diaconibus supra sinistrum
humerum stola imponitur, et in diebus jejunii
supra eumdem humerum casula complicatur.
Quia quidquid laboris in hac vita sufferimus, tanquam
in sinistra portamus, donec a sinistra transeamus

in dextram, in qua requiem habeamus.
Hinc etiam diaconi cardinales mensam Lateranensis
altaris supra humeros suos in die coenae deportant,
et reportant in Sabbato: semper ipsi summum
pontificem velut arcam foederis levitae portantes.
Caeterum in Novo Testamento sumpsit initium ab
apostolis, qui septem viros boni testimonii, plenos
Spiritu sancto, diacones elegerunt, oratione praemissa,
per impositionem manuum ordinantes (Act.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.