PL 217, col. 779
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
summus pontifex assumptus est in plenitudinem
potestatis. Hinc etiam, quod non sine magni mysterii
sacramento, cum Christus universos interrogasset
apostolos. Vos autem quem me esse dicitis?
solus Petrus, quasi primus et potior respondit pro
omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi [(Matth.
XVI)]
. Cumque timore periculi cuncti simul exterrerentur
apostoli, solus Petrus descendit intrepidus,
ut super undas maris ad Dominum ambularet Matth. XIV.
Et cum multi discipulorum abiissent
retro, dicentes: Durus est hic sermo, dixit Jesus
ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? Respondit
ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus?
Verba vitae aeternae habes, et nos credimus et cognovimus,
quia tu es Christus Filius Dei Joan. VI
.
Cumque Jesus respexisset discipulos, ait Simoni
Petro: Si in te peccaverit frater tuus, vade et corripe
eum inter te et ipsum solum, etc. Cui cum Petrus
dixisset: Domine, quoties peccabit in me frater
meus, et dimittam ei? usque septies? Respondit illi
Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies
septies Matth. XVIII
: et cum omnes apostoli
fugam arriperent, solus Petrus educens gladium,
percussit servum pontificis, et dextram ejus
abscidit auriculam Luc. XXII. Cumque post resurrectionem
alii discipuli navigio venissent ad Dominum,
Petrus succingens se misit in mare, ut inter
undas ad ipsum accederet Joan. XI. Quapropter
et Christus, cum resurrexisset a mortuis, prius se
Petro quam caeteris ostendit apostolis, quia secundum
Apostolum visus est Cephae, post hoc undecim.
Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul II Cor. XV
.
CAPUT IX. De convenientia et differentia potestatum inter episcopos et presbyteros.
Differt autem inter episcopos et presbyteros,
quia ad omnes sacerdotes communiter pertinet,
catechizare, baptizare, praedicare, conficere, solvere
et ligare. Sed specialiter ad pontifices spectat,
clericos ordinare, virgines benedicere, pontifices
consecrare, manus imponere, basilicas dedicare,
degradandos deponere, synodos celebrare, chrisma
conficere, vestes et vasa consecrare. Unguntur
autem manus presbyteris ab episcopo, ut cognoscant
hoc sacramento se per Spiritum sanctum
suscipere gratiam consecrandi. Unde cum eas ungit
episcopus, dicit: Consecrare et sanctificare digneris,
Domine manus istas, per istam unctionem et
nostram benedictionem; ut quaecunque consecraverint
consecrentur, et quaecunque benedixerint
benedicantur in nomine Domini. Unguntur etiam
manus presbyteris, ut opera misericordiae pro
viribus ad omnes debeant exercere. Per manus
enim opera, per oleum misericordia designatur.
Unde Samaritanus appropians vulnerato, vinum
superinfudit et oleum Luc. X. Verumtamen et
majores et minores sacerdotes communiter in
quibusdam vices gerunt summi pontificis, id est