PL 217, col. 780
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
Christi, dum pro peccatis obsecrant, et peccatores
per poenitentiam reconciliant. Unde dixit
Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians
sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam
Deo exhortante per nos. Obsecramus ergo pro Christo,
reconciliamini Deo II Cor. V
. Mediatores
enim sunt sacerdotes inter Deum et homines,
dum praecepta Dei populo deferunt praedicando,
et vota populi Deo porrigunt supplicando. Quocirca
tales debent existere sacerdotes, ut et
Deo sint grati, et hominibus sint accepti. Nam, ut
inquit Alexander papa: « Christi sacerdotes quanto
digniores fuerint, tanto facilius in necessitatibus
populi, pro quibus clamant, exaudiuntur. » Et
Apostolus: Mediator non est unius Gal. III
. Discordes
enim reconciliare non potest, qui simul
utriusque societatis et amicitiae vinculo non est
concors. Si enim is qui displicet, ad intercedendum
mittatur, irati animus ad deteriora provocatur.
Hi post invocationem sancti Spiritus super
utrumque humerum stolam accipiunt, ut ex hoc
intelligant, se per arma justitiae a dextris et a sinistris
esse munitos II Cor. VI. Quatenus nec adversis
frangantur, nec prosperis eleventur. Unde
cum stolam accipiunt, dicit illis episcopus: Accipite
jugum Domini, jugum enim ejus suave est, et
onus ejus leve Matth. XII
. Suave est in prosperis,
leve est in adversis. Accipiunt quoque calicem et
patenam de manu pontificis, quatenus his instrumentis
potestatem se accepisse agnoscant, placabiles
hostias offerendi. Unde cum haec episcopus
tribuit: Accipite, inquit, potestatem offerendi sacrificium
Deo, missamque celebrandi, tam pro vivis
quam pro defunctis in nomine Domini.
Officio sacerdotis usus est Dominus Jesus Christus,
quando post coenam panem et vinum in corpus
et sanguinem suum divina virtute convertit. Accipite,
inquit, et comedite: hoc est corpus meum.
Hoc facite in meam commemorationem [(Matth.
XXVI)]
. Excellentius autem usus est hoc officio, cum
pro peccatis humani generis seipsum in ara crucis
obtulit, idem ipse sacerdos et hostia.
CAPUT X. De communibus et specialibus indumentis pontificum et sacerdotum.
Haec autem communitas et specialitas potestatum
inter episcopos et presbyteros, ipso numero
communium et specialium vestium designatur.
Sex autem sunt indumenta communia episcopis
et presbyteris, videlicet amictus, alba, cingulum,
stola, manipulus et planeta. Quia nimirum sex
sunt, in quibus communis episcoporum et presbyterorum
potestas consistit: videlicet catechizare,
baptizare, praedicare, conficere, solvere
et ligare.
Novem autem sunt ornamenta pontificum specialia,
videlicet caligae, sandalia, succinctorium,
tunica, dalmatica, mitra et chirothecae, annulus