PL 217, col. 782

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

contextum, sine manicis, ad modum colobii, habens
aperturam in pectore quadram, ad magnitudinem
palmi, in qua λόγιον ejusdem mensurae inserebatur.
In cujus parte superiori, videlicet super
humeros, infibulati erant auro duo lapides onychini,
quibus duodecim nomina filiorum Israel erant
insculpta, sex in uno et sex in altero. Quod autem
Samuel et David induti leguntur ephod, aliud erat
lineum; et proprie quidem ephobar dicebatur. Tertium
Hebraice dicebatur heusen, Graece λόγιον, Latine
vero rationale vocatur, quod pontifex ferebat
in pectore. Dictum est autem rationale judicii, quia
ibi erat lapis in cujus splendore Deum sibi esse
propitium cognoscebant. Erat autem rationale quadrangulum
duplex, de quatuor praedictis coloribus

auroque contextum, habens duodecim lapides per
ordines quatuor. In primo sardium, topazium et
smaragdum. In secundo carbunculum, sapphirum
et jaspidem. In tertio ligurium, achatem et amethystum.
In quarto chrysolithum, onychinum et
berillum. In quibus erant scripta XII nomina filiorum
Israel. In singulis singula. Erant etiam in eo
scripta haec duo nomina purim et tymim, id est veritas et doctrina.
Inferebatur autem λόγιον superhumerali,
a superiori parte per duos annulos et
duas catenulas aureas, immissas duobus uncinis,
qui sub duobus praedictis onychinis, in superhumerali
continebantur infixi. Ab inferiori vero parte
per duos annulos aureos cum duabus juncturis sive
catenis hyacinthinis colligabatur ephod. Ultimum

vero capitis ornamentum erat cidaris, id est mitra
in acutum procedens, habens circulum aureum
cum malagranatis et floribus. De qua super frontem
pendebat aurea lamina, quam petalum dicunt,
ad modum lunae dimidiae. In quam sculptum erat Aioth
[al. Anoth] Adonai, id est; Sanctum nomen
Domini. Tetragrammaton, id est quatuor litterarum,
Joth, He, Vau, Heth. Ne vero, cum movebatur
pontifex, moveretur et lamina, colligabatur vitta
seu junctura hyacintina perspicua, quae summitates
posterius diffundebat. Noster ergo pontifex pro femoralibus
habet sandalia, pro linea albam, pro
balteo cingulum, pro podere tunicam, pro ephod
amictum vel stolam, pro λόγιον pallium, pro cidari

mitram, pro lamina crucem. Et quaedam ex his diversam
habent formam ab illis, sed secundum figuram
eamdem.
CAPUT XII. De typo legalium indumentorum secundum allegoriam.
His vestibus ornatus pontifex, totius orbis praeferebat
imaginem. Femoralia namque byssina congrue
terram figurabant, quia byssus de terra procedit.
Balteus cum vittis et vasculis circum volutionem
Oceani designabant. Tunica hyacinthina
ipso colore aera praeferebat. Per tintinnabula sonitus
tonitruorum. Per malagranata coruscationes
et fulgura figurabantur. Quatuor minoris sacerdotis
et quatuor summi pontificis indumenta, quatuor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.