PL 217, col. 783
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
microcosmi et quatuor megacosmi partes ipso
numero designabant, id est quatuor humores et
quatuor elementa. Ephod sui varietate coelum
sidereum ostendebat. Quod autem erat aurum intextum
coloribus, figurabat quod color [ f. color]
vitalis penetrat universa. Duo lapides onychini
solem et lunam, vel duo hemisphaeria denotabant;
XII gemmae pectorales, XII signa in zodiaco praeferebant.
Rationale quidem, quod erat in medio,
quia ratione plena sunt universa, quo terrena coelestibus
haerent. Imo ratio terrenorum et temporum
et caloris et frigoris, et duplex inter utrumque
temperies, de coeli cursu et ratione descendit.
Per annulos, catenulas et uncinos, elementorum,
humorum et temporum colligamenta signantur. Cidaris,
coelum empyreum: lamina superposita Deum
signabat omnibus praesidentem. Hanc quidem allegoriam
libri sapientiae confirmat auctoritas, dicens: In veste poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum,
et parentum magnalia in quatuor ordinibus
lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in
diademate capitis illius erat scripta
Sap. XVIII
.
CAPUT XIII. De vestibus legalibus secundum tropologiam. De femoralibus.
His indumentis legalibus sacerdos induebatur,
hoc ordine Exod. XXIX. Lotis prius manibus et
pedibus induebat manathasim, id est femoralia,
figurans quod sacerdos mundatis operibus et affectibus,
lacrymis poenitentiae, debet assumere continentiam,
ut offerat hostiam immaculatam, sanctam,
Deo placentem Rom. XII. Noster autem
pontifex, quia jugem debet habere continentiam,
non induit in sacrificio femoralia, sed sandalia;
ac si dicatur: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes
lavet, et est mundus totus Joan. XXI
.
CAPUT XIV. De veste linea.
Secundo induebatur cathemone, id est linea veste:
significans quod sacerdos debet induere innocentiam,
ut quod sibi non vult fieri alii ne faciat Matth. VII.
Linum enim propter candorem significat
innocentiam, secundum illud: Omni tempore
vestimenta tua sint candida Eccle. IX
CAPUT XV. De zona.
Tertio, cingebat se balteo, significans castitatem,
quia circa lumbos debet accingi, ut restringat
concupiscentiam. Unde Veritas ait: Sint lumbi
vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris Luc. XI
.
CAPUT XVI. De tunica.
Quarto, induebat tunicam poderem, id est talarem,
significans quod pontifex debet induere perseverantiam;
quia qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit Matth. X
. Per talum enim
propter extremitatem, perseverantia designatur,
secundum illud: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis
calcaneo ejus Gen. I
.
CAPUT XVII. De malagranatis et tintinnabulis aureis.