PL 217, col. 786
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
sapientiam, qua praecellere debet pontifex,
secundum illud: Caput ejus aurum optimum Can. V
.
CAPUT XXX. De nomine Domini tetragrammaton
In qua quidem lamina aurea erat scriptum nomen
Domini tetragammaton, id est quatuor litterarum:
Ioth, He, Vau, Heth, id est principium
passionis vitae iste. Ac si diceretur apertius: Ille
cujus pontifex iste gerit personam, scilicet Christus,
est principium, id est auctor vitae passionis, id
est, vitae restauratae per passionem; quia mortem
nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo
reparavit. Nomen Domini quod scribebatur in lamina
aurea erat Anoth, Adonai, id est sanctum
nomen Domini, tetragrammaton, quod ineffabile dicitur,
non quia effari non potest, sed quia rem
ineffabilem significat.
CAPUT XXXI. De varietate operis.
Erant autem haec indumenta pro majori parte
contexta opere polymito, id est vario, propter varietatem
virtutum. De qua dicit Psalmographus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata
varietate
Psal. XLIV
.
CAPUT XXXII. De quatuor coloribus.
Contexta vero erant indumenta de quatuor pretiosis
coloribus: purpura, cocco, bysso, hyacintho.
Per purpuram regiae dignitatis significatur pontificalis
potestas, quae via regia debet incedere, ne declinet
ad dexteram vel deviet ad sinistram: ne liget
dignos, aut solvat indignos.
Per coccum coloris ignei, qui et bis tinctus fuisse
narratur, significatur pontificalis doctrina, quae sicut
ignis lucere debet et urere. Lucere debet per
promissionem, ut: Omnis qui reliquierit domum
aut patrem et matrem, etc., centuplum accipiet et vitam
aeternam possidebit Matth. X
. Urere debet per
comminationem, ut: Omnis arbor quae non facit
fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur Matth. VII
.
Per byssum candoris eximii significatur praeclaritas
famae, quae debet esse retorta, ut pontifex
habeat bonum testimonium,
secundum Apostolum,
et ab his qui sunt intus, et ab his qui sunt foris I Tim. III
.
Per hyacinthum coloris aerei signatur serenitas
conscientiae, quam intra se pontifex debet habere,
secundum quod dicit Apostolus: Gloria nostra haec
est testimonium conscientiae nostrae II Cor. I
.
CAPUT XXXIII. De vestibus evangelici sacerdotis.
Vestes autem evangelici sacerdotis aliud designant
in capite, aliud figurant in membris. Nam et
caput et membra, sacerdotis nomine nuncupantur.
Ad caput enim dicit Psalmographus: Tu es sacerdos
in aeternum secundum ordinem Melchisedech Psal. CIX
.
Ad membra vero dicit Apostolus: Vos