PL 217, col. 787

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis I Petr. II
. Prius ergo exponenda
sunt earum mysteria, juxta quod capiti congruunt,
ac demum, secundum quod membris conveniunt.
CAPUT XXXIV. De pontificalibus indumentis, secundum quod Christo conveniunt.
Pontifex ergo in altaris officio capitis sui Christi,
cujus membrum est, repraesentans personam, dum
pedibus assumit sandalia, illud incarnationis Dominicae
insinuat calceamentum, de quo Dominus inquit
in Psalmo: In Idumaeam extendam calceamentum
meum Psal. LIX
, id est in gentibus notam faciam
incarnationem meam. Venit enim ad nos calceata

Divinitas, ut pro nobis Dei Filius sacerdotio
fungeretur. Per ligulas, quibus ipsa pedibus sandalia
constringuntur, illud idem accipimus, quod per
corrigiam calceamenti Joannes Baptista significavit,
cum ait: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti
solvere Matth. III
. Unionem ergo ineffabilem,
copulamque indissolubilem, quibus Verbi divinitas
se carni nostrae conjunxit, per sandaliorum
corrigias intelligimus. Mediantibus vero caligis pedes
sandaliis conjunguntur: quoniam anima mediante
carni divinitas est unita. Sicut enim pes
corpus sustentat, ita Divinitas mundum gubernat.
Unde ait Psalmista: Adorate scabellum pedum ejus,
quoniam sanctum est Psal. XCVIII
.
CAPUT XXXV. De amictu, ubi redditur ratio cur idem in Christo per calceamentum pedum, et per amictum capitis designatur.

Amictus autem, quo sacerdos caput suum obnubit,
illud significat, quod in Apocalypsi describitur,
angelum Dei fortem descendisse de coelo, amictum
nube Apoc. X. Et in Isaia: Ecce Dominus ascendet
super nubem candidam Isa. XIX. Veniens autem
ad salvationem mundi Dei Filius, magni consilii
angelus, amictus est nube, dum divinitatem abscondit
in carne. Nam caput viri Christus, caput
Christi Deus I Cor. II
. Hoc ergo carnis latibulum
amictus sacerdotis significat. Quod per illam syndonem
expressius designatur, qua summus pontifex
caput obducit. Et pulchre quidem, quod per

calceamentum pedum, hoc ipsum per amictum capitis
designatur: quia divinitas in carne latuit, et
per carnem innotuit. Nam cum notus esset in Judaea
Deus, et in Israel magnum nomen ejus, in
Idumaeam extendit calceamentum suum Psal. LIX,
et ante conspectum gentium revelavit justitiam suam Psal. XCVII
.
CAPUT XXXVI. De alba.
Alba lineum vestimentum, longissime distans a
tunicis pelliceis, quae de mortuis animalibus fiunt,
quibus Adam vestitus est post peccatum Gen. III,
novitatem vitae significat, quam Christus et habuit,
et docuit, et tribuit in baptismo, de qua dicit Apostolus:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.